Jump to content

Multavia

E Vicipaedia
Multavia

Multavia[1][2] vel Moldava fluvius[3] vel Multa[4] vel "Multawa, Wltava, Wltawia, Wlitava, Waldaha, Fuldaha, Vulta, Wultawa, Moldavia"[1] (Bohemice Vltava, Theodisce Moldau appellatus) est fluvius fama notissimus, qui ex fontibus in silvis Gabreta et Bohemica manat et per oppida urbesque Crumloviam, Budovisium, Pragam usque Melnicam fluit, ubi cum Albi, flumine se minore, coniungitur.

Nomen Multaviae, quod propter formam creberrime usurpatam praeferendum esse convenit, apud Venceslaum Hollar, nomen vero Vultavae et Vlitavae in Chronico Bohemorum, quod media aetate Cosmas conscripsit, invenitur.

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Hungersnöte im Mittelalter : ein Beitrag zur deutschen Wirtschaftsgeschichte des 8. bis 13. Jahrhunderts "Multavia fluvius" (Germanice)
  3. Vita S. Joannis Nepomuceni, sigilli sacramentalis protomartyris (1730)
  4. [1] CAMENA "lexicon universale" Hofmannii

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 48°51′32″N 13°53′35″E, 50°20′52″N 14°28′28″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Multaviam spectant.