Jump to content

Moab (civitas)

E Vicipaedia
(Redirectum de Moab)
Moab circa annum 830 a.C.n. (area violacea)

Moab (f. indecl.) fuit civitas parva in Palaestina sita, cuius etiam in Vetere Testamento mentio fit.[1]

Regnum Moab a Mortuo mari in orientem versus inter Ammon (in septentrionibus) et Edom sive Idumaeam (in meridie) in hodierna Iordania sita erat. Cum irrigatio regionis sit minus quam in Ammon, quae magis septentrionalis iacet, tamen in montanis agricultura florebat. Nomen Moab iam aetate aënea exeunte saeculo 13 a.C.n. in inscriptione Aegyptiaca Rhamsis II, qui Butarte, oppidum Moabiticum, delevit, legitur.

Regnum Moabiticum non ante saeculum 9 a.C.n. exstitit. Circa annum 850 a.C.n. Mesa, rex Moab, cum regnum Israel septentrionale et regnum Aram (cuius caput erat Damascus) bellis inter se occupata erant, occasioni non defuit tributa regno Israel septentrionali debita intermittendi.

Moab saeculo 8 a.C.n. primum Imperio Neoassyrio tributa solvere debuit, deinde a Tiglatpileser III bello annorum 734732 a.C.n. omnino subacta est.

Religio Moabitica

[recensere | fontem recensere]

Deus patrius ac belli Chamos (Moabitice כמש, Hebraice כמוש, Septuaginta Χαμώς), qui et in Ebla et in Ugarit necnon in Vetere Testamento memoratur (ut puta Iudicum 11,24, I Regum 11,7.33; II Regum 23,13; Ieremias 48,13), prinicipalis Moab civitatis deus fuit, ut plurimi consentiunt. Alia numinum nomina ignota sunt, quamvis simulacra monstrent alios deos sive deas fuisse.

Descriptio biblica

[recensere | fontem recensere]

Vetus Testamentum pluries de Moab incolisque eius mentionem facit, saepe quidem averso aliquo modo, ut puta in libro Numeri (cap. 25), ubi narratur "populum fornicatum esse cum filiabus Moab", quae Israëlitas ad sacrificia alienorum deorum (sive "Baalphegor") adduxissent. Sacerdos nomine Phinees Moysis iussu nocentes punivisse dicitur (25,9: "Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.").

Benigno animo autem de quadam Ruth narratur, muliere Moabitida,[2] quæ proavia Davidis fiebat.[3]

Secundum Deuteronomium ille mons, ex quo Moysi, antequam mortuus est, "Terram Promissam" quidem conspicere, tamen ingredi non licuit, in "terra Moab" sita est: "E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel." (Dtn. 32,52).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Pierre Bordreuil: Eine lange gemeinsame Geschichte mit Israel. In: Welt und Umwelt der Bibel. 1978/7, p. 22.
  • Galo W. Vera Chamaza: Die Rolle Moabs in der neuassyrischen Expansionspolitik (= Alter Orient und Altes Testament [AOAT], vol. 321). Ugarit-Verlag, Monasterii 2005, ISBN 3-934628-61-3.
  • Herbert Niehr: Religionen in Israels Umwelt. Einführung in die nordwestsemitischen Religionen Syrien-Palästinas (= Die Neue Echter Bibel. Ergänzungsband 5 zum Alten Testament). Echter, Herbipoli 1998, ISBN 3-429-01981-8, S. 213–216.
  • John F. A. Sawyer. Midian, Moab and Edom. The History and Archaeology of Late Bronze and Iron age Jordan and North-West Arabia (= Journal for the study of the Old Testament. Supplement series, vol. 24). JSOT Press, Sheffield 1983, ISBN 0-905774-48-5.
  • Stefan Timm: Moab zwischen den Mächten: Studien zu historischen Denkmälern und Texten (= Ägypten und Altes Testament. [ÄAT] Vol. 17). Harrassowitz, Aquis Mattiacis 1989, ISBN 3-447-02940-4.
  • Udo Worschech: Die Beziehungen Moabs zu Israel und Ägypten in der Eisenzeit. Siedlungsarchäologische und siedlungshistorische Untersuchungen im Kernland Moabs (= Ägypten und Altes Testament. Vol. 18). Harrassowitz, Aquis Mattiacis 1990, ISBN 3-447-03001-1.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Moab spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 31°30′6″N 35°46′36″E • Pleiades • Store norske Lexikon