Mithaecus
Mithaecus (Graece Μίθαικος) fuit coquus et scriptor de re coquinaria qui saeculo V a.C.n. floruit. Siciliae incola, scientiam novam gastronomicam in Graeciam apportavit. Athenis operam dedisse dictus est necnon Spartae: hinc expulsum esse ut qui mores publicos corrupsisset.[1] Plato in dialogo Gorgia eadem sententia celebravit sprevitque:
- ... ὥσπερ ἂν εἰ περὶ τὰ γυμναστικὰ ἐμοῦ ἐρωτῶντος οἵτινες ἀγαθοὶ γεγόνασιν ἢ εἰσὶν σωμάτων θεραπευταί, ἔλεγές μοι πάνυ σπουδάζων, Θεαρίων ὁ ἀρτοκόπος καὶ Μίθαικος ὁ τὴν ὀψοποιίαν συγγεγραφὼς τὴν Σικελικὴν καὶ Σάραμβος ὁ κάπηλος, ὅτι οὗτοι θαυμάσιοι γεγόνασιν σωμάτων θεραπευταί, ὁ μὲν ἄρτους θαυμαστοὺς παρασκευάζων, ὁ δὲ ὄψον, ὁ δὲ οἶνον.
- ... quemadmodum si de exercitandi arte quaerenti mihi, quinam in illa boni et periti exstiterint aut etiamnum exsistant corporum curandorum intelligentes, valde serio responderes, Thearionem pistorem, et Mithaecum qui scripsit de arte culinaria quae apud Siculos in usu est, et Sarambum cauponem: hos, inquam, omnes corporum curandorum mirabili quadam industria valuisse: illim quidem in pane mirifice componendo; alterum cibo; hunc autem vino.[2]
Mithaecus ergo, primus omnium quorum nomina nobis traduntur, librum de re coquinaria composuerit. E quo libro unum tantum praeceptum ab Athenaeo in Deipnosophistis citatur perbreve (ut si "Laconicum" dixerimus) dialecto Dorica scriptum, qua dialecto tam in Sicilia quam Spartae in usu erat. De pisce Cepola macrophthalma disseritur:
- Μίθαικος δ´ ἐν Ὀψαρτυτικῷ «Ταινίαν, φησίν, ἐκκοιλίξας, τὰν κεφαλὰν ἀποταμών, ἀποπλύνας καὶ ταμὼν τεμάχεα κατάχει τυρὸν καὶ ἔλαιον.»
- Mythaecus in Opsartytico: Taeniam cum exenteraveris, et caput amputaveris, abluito, in frusta dividito: caseumque postea et oleum affundito.[3]
Auctore Archestrato, coqui Syracusani caseum piscibus aspergere solebant, aliis deprecantibus.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Maximus of Tyre, Dissertations 17.
- ↑ Plato, Gorgias 518c interprete Serrano
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 325f interprete Dalechampio
- ↑ Archestratus, Hedypathia fr. 46 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 311d; Hill et Wilkins (1996) pp. 144-148
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fons antiquus
- c. 220 : Athenaeus, Deipnosophistae 282a, 325f, 516c
- Eruditio
- F. Bilabel, Opsartytiká und Verwandtes. Heidelberg, 1920.
- Andrew Dalby, Siren Feasts (Londinii: Routledge, 1996. ISBN 0415156572) pp. 109-110
- Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) pp. 79, 220
- Shaun Hill, John Wilkins, "Mithaikos and other Greek cooks" in Cooks and other people: proceedings of the Oxford Symposium on Food and Cookery 1995 ed. Harlan Walker (Totnes: Prospect Books, 1996) (pp. 144-148 apud Google Books)