Jump to content

McDonald's

E Vicipaedia
-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Insigne McDonald's, arcus aurei.

McDonald's est societas popinaria originis Americanae, ubi patatae frictae,[1] potiones lacteae, Coca-Cola, et in primis pastilla hamburgense, aut panicelli orbiculis ex bubula factis, holeribus acetariisque praediti, qui vulgo "Macos Grandis"? (Anglice Big Mac) vocantur, necnon nonnulla alia cibaria venum dantur. Emptoribus cibus non diu exspectandus est. Qua de causa eiusmodi popinae etiam cibi prompti vocantur. Ita apud McDonald's etiam ex autocinetis cibaria emi possunt.

In omni orbi terrarum cibaria societatis plus minusve sunt similia, nonnullis differentiis regionalibus exceptis. In Germania et Italia, exempli gratia, cervisia apud McDonald's praebetur; in terra autem ubi societas originem ducit, non praebetur.

Logotypus popinarum est magna littera "M" curva, flavo colore picta, quae vulgo arcus aurei (Anglice golden arches) saepe appellatur.

Conspectus McDonald's Plaza, praetorii societatis, Oak Brook in oppido Illinoesiae in Civitatibus Foederati aedificati.
Charta Telluris civitatum quibus McDonald's popinis sunt.

Anno 1986, London Greenpeace, grex oecologicus Londiniensis, libellum in societatem popinariam edidit cui erat titulus "Quod non decet apud McDonald's? Quaecumque nolunt ut sciatis."[2] Libelli distribuebantur accusantes McDonald's malo cibo vendito, servitio ministrorum, modis vendendi insanis in pueros, modis immanibus in animalia, dissipatione ac contaminatione involucrorum quae abiceret societas, quippe quae ex parte delerent silvas Americae Australis.

Primo thermopolio a fratribus Dick et Mac McDonald Sancti Brnardini in California aperto, res negotium die 15 Maii 1940 coepit. Cum multi credant Ray Kroc hodiernam negotiationem condidisse, tamen is thermopolium nonum omnino condidit. Postmodum Kroc reliquum thermopoliorum emit, quo expansionem negoti circum orbem terrarum duceret. Ipse mox dixit, dum edere Romano populo placere possit, sua thermopolia omnes Romanos tepidis commodis cibis altura esse. Paucis annis McDonald's tantus a Kroc factus est ut nemo nesciret quid McDonald's esset. Hodie scimus McDonald's negotiationum maximarum in orbe terrarum esse.

Nexus interni

( Cibus viarius

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad McDonald's spectant.
  • Situs interretialis societatis proprius. (Anglice)