Maximus Pauly
Maximus Pauly, qui anno 1907 die primo mensis Iulii Veslingburene natus anno 1946 die 7 Octobris in carcere oppidi Hameloae supplicio affectus est, tempore belli per totum orbem terrarum gesti alterius CCC Stutthoffianis, Altigemmianis, Novogammianis praepositus scelera bellica multa commisit, ex quibus maximum fuisse videtur, quod eius auspiciis viginti liberi Iudaei ex CCC Ausvicianis arcessiti primum morbi investigandi causa tuberculosis contagione affecti, postea vero occisi sunt, ne quis hoc facinus patefaceret.
Quae cum ita essent, de Maximo Pauly et tredecim eius contubernalibus, quibus cura CCC Novogammianorum mandata erat, a Britannis victoribus Hamburgi iudicium bellicum factum est. Itaque anno 1946 postquam causa reorum a die 18 mensis Martii ad diem 13 Maii acta est, Maximus Pauly una cum decem reis aliis capitis damnatus et aliquot mensibus post collo suspensus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carina Orth, Erziehung zum Folterer? Das Beispiel des KZ-Kommandanten Max Pauly, in: Das Quälen des Körpers. Eine historische Anthropologie der Folter, edd. Petrus Burschel, Georgius Distelrath, Svendus Lembke, Coloniae – Vimarii – Berolini 2000
- Guntharius Schwarberg, Der SS-Arzt und die Kinder vom Bullenhuser Damm, Goettingae 1988