Martinus Lutherus
Obitus: 18 Februarii 1546; Islebia
Nomen nativum: Martin Luder
Familia
Coniunx: Catharina de Bora
Proles: Elisabeth Luther, Paul Luther, Magdalena Luther, Margaretha Luther, Martin Luther, Jr., Johannes Luther
Memoria
Martinus Lutherus,[1][2] O.S.A. (natus 10 Novembris 1483[3]; mortuus 18 Februarii 1546), fuit professor theologiae Christianae, presbyter, auctor, compositor, monachus Augustinianus[4] Germanus, atque unus e personis reformationis Christianae maximi momenti. Presbyter ordinatus est anno 1507; mox autem certas doctrinas ususque Ecclesiae Catholicae reicere coepit, praesertim commercium indulgentiarum, quas disputavit in Disputatione pro declaratione virtutis indulgentiarum, nonaginta quinque thesibus academicis anno 1517 propositis. Leo Papa X anno 1520 poposcit, et imperator Carolus V in Concilio Wormatensi anno 1521 iussit, eum suas scripturas renuntiare, sed ipso recusante, excommunicatus est a papa, ac proscriptus est ab imperatore.
Vita
[recensere | fontem recensere]Lutherus monachus factus est anno 1505 apud Augustianos Erfordienses, postquam tempestate saeviente votum ad Saxum Lutheri fecit. Dum in quodam monasterio degebat, cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non inveniebat. Post multos annos cum in Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1:17) legeret ("Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet"), denique intellexit salus solum Dei donum esse (confer infra doctrinam).
Die 4 Octobris 1512 Wittenbergae licentiatus theologiae promotus est.
Anno 1517, tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum ac 95 thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis adfixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit. Die 29 Octobris 1525 in ecclesia castelli Wittenbergae primam missam lingua Theodisca celebravit.
Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliorum in linguam Theodiscam; id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.
Cum Lutherus mortuus esset, haec verba ab eo scripta et in mensa posita a Iohanne Aurifabro inventa sunt:
1. Virgilium in Bucolicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis Pastor. Virgilium in Georgicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis Agricola. 2. Ciceronem in epistolis (sic praecipio) nemo integre intelligit, nisi viginti annis sit versatus in Republica aliqua insigni. 3. Scripturas sanctas sciat se nemo degustasse satis, nisi centum annis cum Prophetis, ut Elia et Elisaeo, Ioanne Baptista, Christo et Apostolis Ecclesias gubarnarit.
Disputationes adversus D. E. Roterodamum de arbitrio
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1520 et Lutherus et Roterodamus, "doctorem universalem" nominatum, late clarissimi erant. Sententiae diversae in libris de libero arbitrio Roterodami (1524) et de servo arbitrio (1525) culmen inveniebant.
Scripsit Roterodamus: "Inter difficultates, quae non paucae occurrunt in divinis literis, vix ullus labyrinthus inexplicabilior, quam de libero arbitrio. (...) Nuper autem renovata est (...) vehementius exagitata per Martinum Lutherum, cuius exstat de libero arbitrio assertio. (...) A temporibus apostolorum ad hunc usque diem, nullus adhuc scriptor exstitit, qui in totum tolleret vim liberi arbitrii, (...)"
Respondit Lutherus: "(...) Tu vero, theologus et christianorum magister, praescripturus illis formam christianismi, non saltem more sceptico tuo, dubitas quid necessarium et utiles illis sit, sed plane in diversum laberis, et iam contra ingenium tuum assertione inaudita, iudicas, ea non esse necessaria, quae nisi necessaria et cognita certo fuerint, nec Deus, nec Christus, nec Evangelion, nec fides, nec quicquam reliquum est, ne iudaismi quidem, multo minus christianismi. Deum immortalem, Erasme, quantam fenestram immo quantum campum aperis contra te agendi et dicendi, quid tu de libero arbitrio boni aut recti scriberes, qui tantam ignorantiam scripturae et pietatis, his verbis tuis confiteris?"
Doctrina
[recensere | fontem recensere]Lutherus dixit hominem non operibus, sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.
Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus agnoscit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraret. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri. Confessio Augustana primo officialiter novam fidem descripsit.
Alii reformatores notabiles
[recensere | fontem recensere]- Henricus Bullingerus
- Ioannes Calvinus
- Lucas Cranach maior
- Guilielmus Farel
- Philippus Melanchthon
- Uldrychus Zwingli
Latina Martini Lutheri opera
[recensere | fontem recensere]- Praefatio in opera Latina
- Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum - XCV theses, textus, Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum, Hieronymus Höltzel, Norimberga, MCXVI [7]
- Martini Lutheri epistula doctissimo viro D. Erasmo Roterodamo
- Disputatio I Eccii et M. Lutherii Lipsiae habita MCXIX
- De votis monasticis. Melchior Lotter d.J., MCXXI [8]
- Robertus Castrensis; Martinus Lutherus (1543). Machumetis Saracenorum Principis eiusque successorum vitae, ac doctrina, ipseque Alcoran (Alcoranus). Basileae: apud Ioannem Oporinum
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pro fonte nominis, vide adumbrationem Lucae Cranach maioris.
- ↑ "Martinus Luttherus" in titulo libelli Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum legitur
- ↑ Luther autem ipse, crrdebat se anno 1484 natum esse. Hendrix, Scott H. (2015). Martin Luther: Visionary Reformer. Portu Novo: Yale University Press. p. 17. ISBN 978-0-300-16669-9.
- ↑ Luther se olim monachum semper appellabat. Exempli gratia: "Thus formerly, when I was a monk, I used to hope that I would be able to pacify my conscience with the fastings, the praying, and the vigils with which I used to afflict my body in a way to excite pity. But the more I sweat, the less quiet and peace I felt; for the true light had been removed from my eyes." Martin Luther, capitula 45–50 in Lectures on Genesis, ed. Jaroslav Jan Pelikan, Hilton C. Oswald, et Helmut T. Lehmann, Luther’s Works, vol. 8 (Urbs Sancti Ludovici: Concordia Publishing House, 1999), 5: 326.
- ↑ Lutherus de his versibus cogitat: "nec tu divinam Aeneida tempta, / sed longe sequere et vestigia semper adora." Publius Papinius Statius, Thebais 12.816–17.
- ↑ Mendici sumus.
- ↑ "Ninety-Five Theses - Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum of 1517". World Digital Library. 1517.
- ↑ Lutherus, Martinus (1521). On Monastic Vows - De votis monasticis. Melchior Lotter d.J. / World Digital Library.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Lull, Timothy (1989). Martin Luther: Selections from his Writings. Minneapoli Minnesotae: Fortress. ISBN 0-8006-3680-5
- Barth, Hans-Martin. 2009. Die Theologie Martin Luthers: Eine kritische Würdigung. Gütersloh: Gütersloher Verlagshaus. ISBN 978-3-579-08045-1.
- Beutel, Albrecht, ed. 2005, 2010. Luther Handbuch. Ed. secunda. Tubingae: Mohr-Siebeck. ISBN 978-3-8252-3416-4.
- Dömer, Cornelia. 2008. Mit Martin Luther unterwegs: Ein biografischer Reiseführer. Stiftung Christliche Medien, Hänssler Verlag. ISBN 978-3-7751-4879-5.
- Feldmann, Christian. 2009. Martin Luther. Reinbek: Rowohlt Verlag. ISBN 978-3-499-50706-9.
- Haustein, Jörg. 2000. "Zwischen Aberglaube und Wissenschaft: Zauberei und Hexen in der Sicht Martin Luthers." In Martin Luther und der Bergbau im Mansfelder Land, ed. Rosemarie Knape, 327–37. Stiftung Luthergedenkstätten in Sachsen-Anhalt, Lutherstadt Eisleben. ISBN 3-9806328-7-3.
- Herrmann, Horst. 2003. Martin Luther: Eine Biographie. Berolini: Aufbau-Taschenbuch-Verlag. ISBN 3-7466-1933-5.
- Josetel, Volkmar, et Schorlemmer, Friedrich, eds. 2000. Wir sind allzu lange deutsche Bestien gewesen: Volksbildung bei Luther und Melanchthon. Eine Textsammlung. Wittenberg: Drei-Kastanien-Verlag. ISBN 3-933028-35-3.
- Knape, Rosemarie, ed. 2007. Martin Luther und Eisleben. Lipsiae: Schriften der Stiftung Luthergedenkstätten in Sachsen-Anhalt. ISBN 978-3-374-02484-1.
- Krockow, Christian Graf von. 2001. Porträts berühmter deutscher Männer: Von Martin Luther bis zur Gegenwart, 11–56. Monaci: List-Verlag ISBN 3-548-60447-1.
- Kaufmann, Thomas. 2010. Martin Luther. Ed. secundaa. Monaci. ISBN 978-3-406-50888-2.
- Kaufmann, Thomas. 2011. Luthers "Judenschriften": Ein Beitrag zu ihrer historischen Kontextualisierung. Tubingae: Mohr Siebeck Verlag. ISBN 978-3-16-150772-4.
- Leppin, Volker. 2006. Martin Luther. Darmstadii: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-17961-7.
- Lexutt, Athina. 2008. Luther. Stutgardiae: UTB. ISBN 3-8252-3021-X.
- Spehr, Christopher. 2010. Luther und das Konzil: Zur Entwicklung eines zentralen Themas in der Reformationszeit. Tubingae: Mohr Siebeck, ISBN 978-3-16-150474-7.
- Stümke, Volker. 2007. Das Friedensverständnis Martin Luthers: Grundlagen und Anwendungbereiche seiner politischen Ethik. Stutgardiae: Kohlhammer. ISBN 978-3-17-019970-5.
- Treu, Martin. 2000. Martin Luther und das Geld. Wittenberg: Stiftung Luthergedenkstätten in Sachsen-Anhalt. ISBN 3-9806328-9-X.
- Troeltsch, Ernst. 2000. Luther und die moderne Welt. Schutterwald/Baden. ISBN 3-928640-63-1.
- Weigelt, Sylvia. 2011. „Der Männer Lust und Freude sein.“ Frauen um Luther. Vimariae: Wartburg. ISBN 978-3-86160-241-5.
- Zahrnt, Heinz. 2000. Martin Luther: Reformator wider Willen. Lipsiae: Evangelische Verlags-Anstalt. ISBN 3-374-01838-6.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Lutherum spectant. |
Vide Martinum Lutherum apud Vicifontem. |
Lege Μαρτῖνος Λούθηρος ("Martinus Lutherus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Internet Encyclopedia of Philosophy • Grove Art • Classical Archives |
- Martin Luther - Bibliographia (Germanice)
- Philippus Melanchthon De obitu Martini Lutheri (1546)
- Philippus Melanchthon De vita et actis Lutheri (1548)
- nexus apud DDB
- "Luther 1" - apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, tomus 12. Lipsiae 1908, p. 870-875