Jump to content

Marcus Servilius Nonianus

E Vicipaedia

Marcus Servilius Nonianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 59) senator Romanus fuit. Pater eius Marcus Servilius, consul ordinarius anni 3. Anno 35 et ipse consul ordinarius factus est. Fuit VIIvir Epulonum et Claudio imperatore regnante proconsul Africam administravit. Servilius rerum gestarum scriptor erat, sed opus eius de historia sui ipsius temporis nondem exstat. Tacitus eum "summis honoribus et multa eloquentia" fuisse laudat[1]. Uxor eius Considia erat et filiam ex ea Serviliam Considiam habuit, quae Quinto Marcio Barea Sorano consuli suffecto anni 52 nupsit[2].

  1. Tacitus Annales XIV 19
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 469


Antecessores:
Paullus Fabius Persicus et Lucius Vitellius
Consul
35
cum
Gaio Cestio Gallo Camerino
Successores:
Sextus Papinius Allenius et Quintus Plautius