Jump to content

Marcus Fabius Quintilianus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Quintilianus (cognomen).
Quintilianus artem rhetoricam docens (ex editione Burmanni, 1720)

M. Fabius Quintilianus praeter Ciceronem in arte rhetorica illustranda a nemine Romanorum superatus est. Qui anno circiter 35 p.C.n. filius vel etiam nepos rhetoris Calagurri natus, Romae a Remmio Palaemone grammatico et postea a Domitio Afro oratore arte dicendi instructus ante annum 56. in Hispaniam non revertit. Ibi et in foro et in arte oratoria docenda maximam sibi laudem paruisse videtur. Cum Galba enim, qui provinciae tum praefuit, postea princeps factus est, Romam denuo profectus a Vespasiano magna mercede magister artis dicendi publicus nominatus est. Quam artem viginti annos professus viribus integris anno circiter 90. a negotiis recessit. Cuius discipulum fuisse constat Plinium minorem, Tacitum incertum est. Populari eius Martiali cum eo consuetudinem fuisse ex epigrammate honorifico, alterius libri nonagesimo, intellegimus. Otiosus autem Quintilianus non modo litteris studuit, sed nepotum etiam duorum sororis Domitiani principis praeceptor fuit. Mortuus est sub finem saeculi.


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Institutio oratoria in The Latin Library (Latine)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]