Lycortas
Lycortas (floruit prima parte secundi saeculi a.C.n.) fuit vir politicus Graecus antiquus et Megalopolitanus, bis strategus[1] Foederis Achaici electus, 185 et 182 a.C.n.. Praecipue notus est ut pater rerum gestarum scriptoris Polybii. Factionis erat eorum qui libertatem confoederationis erga Romanos quam maximam servare volebantː quocirca postquam apud Pydnam Romani Macedones vicerunt (168 a.C.n.) eius filius Polybius inter obsides Romam venit ubi historiae crescentis imperii victorum conscribendae operam dedit.
Anno 189 a.C.n. ad causam Achaeorum de dissensionibus cum Lacedaemoniis coram senatu agendam legati Diophanes et Lycortas Romam venerunt. Parum Lycortas cum Diophane consentiebat qui adversarius Philopoeminis, Lycortae in rebus publicis magistri erat. Certe Lycortas ut Achaeis secundum leges suas agere liceret poscebat[2], dum Diophanes totam rem arbitrio Romanorum permittit. Romani ambigua responsa legationibus dederunt. Tum Achaei, velut coniventibus Romanis, fines Lacedaemoniorum ingressi moenia eorum diruerunt, exsules revocarunt Lycurgique legibus sublatis suas leges imposuerunt. Iam annis proximis Romanis displicere quae gesta essent manifestum fuit[3] nec oratio Lycortae anno 184 - tum enim strategiam gerebat - in concilio coram Appio Claudio habita multum profuit. Hanc orationem - videlicet e Polybio Latine translatam[4] - narrationi suae inseruit Titus Livius, qua Lycortas querebatur quod Romani Achaeos ex aequo socios non haberent.
Anno 183 a.C.n. cum Philopoemen, Achaeorum dux in insidias incidisset atque a Messeniis captus morteque damnatus poculum venenatum in carcere acciperet interrogasse servum dicitur num Lycortas et equites effugissent; cum autem ille ita esse confirmasset non ita male de Achaeis actum esse intelligens venenum placide ebibit[5]. Mox Lycortas Messenen occupavit et mortem magistri implacabiliter vindicavit antequam eius filius Polybius urnam cineres magni viri continentes e Messene Megalopolim pedibus incedens portaret.
Lycortas in Aegyptum missus societatem Achaeorum cum Ptolemaeo V renovavit, cui societati in primis favebat[6]. Itaque anno 180 a.C.n. cum Aegyptiorum rex naves decem eis obtulisset, Lycortas cum filio Polybio et Arato[7] illuc ad naves recipiendas missus erat nec illa legatio tamen rem peregit quia tum rex obiit[8].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hunc magistratum "praetorem" Latine interpretari solebat Titus Livius.
- ↑ Titus Livius 38.32.
- ↑ Polybius XXIII.7 et 12.
- ↑ Quae pars Historiarum Polybii hodie deperdita est.
- ↑ Plutarchus XXIː ἠρώτησεν, εἴ τι περὶ τῶν ἱππέων καὶ μάλιστα Λυκόρτα πεπυσμένος ἐστίν. εἰπόντος δὲ τἀνθρώπου διαπεφευγέναι τοὺς πολλούς, ἐπένευσε τῇ κεφαλῇ, καὶ διαβλέψας πρᾴως πρὸς τὸν ἄνθρωπον, "εὖ ἔχει" εἶπεν "εἰ μὴ πάντα κακῶς πεπράχαμεν." Cf Titus Livius 39.50.
- ↑ Polybius XXIII.1 et 9.
- ↑ Ille Aratus filius Arati Minoris fuisse vulgo creditur.
- ↑ Polybius XXV.7.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Plutarchus, Vita Philopoemenis 19-21
- Polybius, libro XXV Historiarum cap. 7 necnon 26.1.
- Titus Livius, libro XXXVIII Ab Urbe condita capitibus 32 necnon libro XXXIX cap.35-37 et 50.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- André Aymard, Les premiers rapports de Rome et de la Confédération achaienne, 198-189 avant J.-C, ibidem, 1938 Recensio critica
- Ignazio Didu, La fine della Confederazione achea : lotta politica e rapporti con Roma dal 180 al 146 A.C, Cagliari, Istituto di storia antica, Università degli studi di Cagliari, 1993
- Harald Nottmeyer, Polybios und das Ende des Achaierbundes : Untersuchungen zu den römisch-achaiischen Beziehungen ausgehend von der Mission des Kallikrates bis zur Zerstörung Korinths, München : Ed. Maris, 1995
- Domenica Paola Orsi, L'alleanza acheo-macedone: studio su Polibio, Edipuglia, 1991 Recensio critica
- Jean-Georges Texier, "Entre Rome et la confédération achéenne : Sparte de 181 À 146 avant J.-C.", Dialogues d'histoire ancienne,2018ː 191-230