Ludovicus Almagro
Ludovicus Almagro, vulgo plene Luis Leonardo Almagro Lemes (in oppido Cerro Chato praefecturae Paysandú natus die 1 Iunii 1963) est legatus et politicus Uruguaiae. A die 26 Maii 2015 secretarius generalis est ordinis Civitatum Americanarum, antecessore Iosepho Michaele Insulza.
Ludovicus Almagro alumnus est universitatis Rei Publicae in urbe Montis Videi. Ab anno 2005 legatus Uruguaianus apud rem publicam popularem Sinarum meruit. In patriam reversus die 1 Martii 2010 cancellarius, id est minister rerum externarum, creatus est, praeside Iosepho Mujica, quod officium usque in diem 1 Martii 2015 implevit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Mazzeo, Mario (2013). Almagro, una trayectoria política singular. Trilce
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Almagro spectant. |
- "Luis Almagro Lemes": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Albertus Lleras Camargo 1948 • Carolus Dávila Espinoza 1954 • Iosephus Antonius Mora 1956 • Galo Plaza Lasso 1968 • Alexander Orfila 1975 • Ioannes Clemens Baena 1984 • Caesar Gaviria Trujillo 1994 • Michael Angelus Rodríguez 2004 • Ludovicus R. Einaudi 2004 • Iosephus Michael Insulza 2005 • Ludovicus Almagro 2015 | |
Henricus Iglesias 1985 • Ludovicus Barrios Tassano 1988 • Hector Gros Espiell 1990 • Sergius Abreu Bonilla 1993 • Álvaro Ramos Trigo 1995 • Desiderius Opertti Badán 1998 • Reinaldus Gargano 2005 • Gundisalvus Fernández 2008 • Petrus Vaz 2009 • Ludovicus Almagro 2010 • Rudolphus Nin Novoa 2015 • Ernestus Talvi 2020 • Franciscus Bustillo 2020 • Omar Paganini 2023 Capsae cognatae: Praesides Uruguaiae | |