Lucius Tarquinius Priscus
Obitus: 578 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Tanaquil
Proles: Gnaeus Tarquinius, Tarquinia the Elder, Tarquinia the Younger
Familia: Tarquin dynasty
Lucius Tarquinius Priscus fuit quintus ex fabulosis regibus Romanis, qui ab 616 a.C.n. usque ad 579 a.C.n. regnavisse dicitur.
Tarquinius Priscus in urbe Etrusca Tarquiniis nomine Lucumone natus est. Pater eius Damaratus Corinthius. Locuples erat et Romae cum uxore sua Tanaquil consedit. Ex urbe enim sua emigraverat, quia sibi magistratum rogare non licuit patre suo Graeco Corinthi (?). Cum Romam iniisset, ut fama est, aquila pilleum eius ex capite raptum in Ianiculo posuit. Quem eventum Tarquinius, rex postea factus, interpretatus est omen esse.
Romae magnum honorem per liberalitatem artemque consecutus est. Ancus Marcius ipse eum animadvertit et eum adoptavit. Anco Marcio mortuo, Tarquinius Concilio Plebis persuadere potuit, ut eum regem pro filiis Marcii naturalibus elegeret.
Potestas Tarquinii statim ab Sabinis periclitata est. Sabinis victis Tarquinius oppida Corniculum, Firuleam, Cameriam, Crustumerium, Americolam, Medulliam, Nomentum, Collatiam subegit. Tarquinius multam praedam Romam post quodque bellum felix attulit. Praedae? aedificare Circum Maximum, Forum Romanum, et cloacas novas usus est. Etiam templum Iovis in colle Capitolino aedificavit. Mensuram Comitiorum Centuriatorum duplicavit et centum viri ex plebibus Senatui addidit. Primus triumphum ritu Etruscorum celebravit.
Interea filii adulti Anci Marcii, petentes regnum sibi futurum esse, Tarquinium necandum post duodequadraginta annos regni curaverunt. Per providentiam sapientem Tanaquilis stetit quominus unum ex percussoribus, sed immo generum Tarquinii Servium Tullium, successorem electus sit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dionysius Halicarnassensis, libro tertio Antiquitatum Romanarum cap. 45-73.
- Strabo, Geographica V.2.2 necnon VIII.6.20
- Titus Livius, libro primo Ab Urbe condita capitibus 35-41.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Dominique Briquel, "Tarquins de Rome et idéologie indo-européenne. (II) Les vicissitudes d'une dynastie, Revue de l'histoire des religions, 1998ː 419-450