Jump to content

Lucius Aemilius Mamercinus Privernas

E Vicipaedia

Lucius Aemilius L.f. L.n. Mamercinus Privernas (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Pater eius Lucius Aemilius L.f. Mamercinus consul annorum 366 et 363 a.C.n. fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 352 a.C.n. primo magister equitum dictatoris electus est: Cum Gaio Iulio Iullo a senatu nominatus est, ut dicunt, ut Etruscos ab urbe prohiberet, re vera, ut plebem impediret, ne consulem plebeium eligeret in annum proximum[1].

Anno 342 iterum magister equitum fuit, nunc Marci Valerii Corvi dictatoris. Cum eo bellum Samnitibus intulit[2].

Anno proximo Aemilius consul electus est, una cum Gaio Plautio Venoce Hypsaeo. Consules contra Privernum, Volscos Latinosque bellum gesserunt. Propter periculum Latinorum cum collega iam ante tempus a magistratu se abdicavit, ut successores eligerentur[3].

Anno 335 dictator nominatus est comitiorum habendorum causa[4]. Anno 329 consul II creatus est. Collega eius Gaius Plautius P.f. Decianus erat. Aemilius contra Gallos milites duxit et Privernum expugnavit atque ex Gallis cum collega triumphavit[5].

Anno 316 dictator nominatus est et, postquam Saticulam agressus est cum magistro equitum Lucio Fulvio Curvo, contra Samnites certavit[6].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 21
  2. op. cit., VII 38,8
  3. op. cit., VIII 1-3
  4. op.cit., VIII 16,11
  5. op.cit., VIII 21
  6. op.cit., IX 21


Antecessores:
Quintus Servilius Q.f. Ahala III et Gaius Marcius L.f. Rutilus IV
Consul
341 a.C.n.
cum
Gaio Plautio Venoce Hypsaeo II
Successores:
Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus III et Publius Decius Q.f. Mus


Antecessores:
Lucius Papirius L.f. Crassus et Lucius Plautius L.f. L.n. Venno
Consul
329 a.C.n.
cum
Gaio Plautio P.f. Deciano
Successores:
Publius Plautius Proculus et Publius Cornelius Scapula