Jump to content

Lomsa

E Vicipaedia
Wikidata Lomsa
Res apud Vicidata repertae:
Lomsa: insigne
Lomsa: insigne
city with powiat rights, urbs
Civitas: Polonia
Locus: 53°11′0″N 22°5′0″E
Situs: Podlaskie Voivodeship

Rectio

Nomen officiale: Łomża;
Situs interretialis

Populus

Numerus: 60 848

Tabula aut despectus

Lomsa: imago
Lomsa: imago
Insigne urbis Lomsa
Cathedralis Lomsae
Curia Lomsae
Platea Parochialis, maxima ambulatio urbis
Statua Stanislai Konwae
Domus baroci ad Forum Vetus

Lomsa (Polonice: Łomża) est urbs in Polonia, in regione Mazovia.

Principium Lomsae circa annum 900 in Colle Sancti Laurentii locatur. Post centum annos sanctus Bruno parochiam ibi constituit; nonnulli quoque eum ibi iacere sentiunt. In fine saeculi quarti decimi et iterum die 15 Iunii 1418 oppidum locatum est.

Tum, ad semissem XVII saeculi, auream aetatem habebat ac tertia magnitudine urbs Mazoviae facta est. Lomsa erat caput terrae et gloriosum collegium Societatis Iesu constitutum est, sed tempore eluvionis Suecicae truciter destructa est.

Lomsa usque ad finem Rei Publicae Duarum Nationum in limitibus eius erat, sed denique, anno 1795, pars Prussiae facta est. Anno 1806 in Ducatu Varsoviensi, ac denique anno 1815 in Regno Poloniae sita est. Tunc caput guberniae erat. Hoc tempore iterum augebatur.

Postquam anno 1918 Polonia restituta est, Lomsa statim pars eius facta est. Tunc, anno 1925, caput dioecesis nominata est. Tempore belli orbis terrarum secundi permulti incolae contra socialistas nationales pugnabant. Ab anno 1975 ad finem anni 1998, Lomsa caput Palatinatus erat.

Nostra aetas

[recensere | fontem recensere]

Nunc Lomsa supra sexaginta milia incolarum ac triginta tria chiliometra quadrata habet. Maxima urbs inter Varsoviam et Rivum Album est. In Palatinatu Podlachiano iacet et caput castellaniae nec non castellania in se ipsa est. Ad flumen Narvia sita est.

Cives clarissimi

[recensere | fontem recensere]