Linguae Iaponicae
Linguae Iaponicae sunt familia linguarum quae linguam Iaponicam comprehendit, qua incolae in principalibus Iaponiae insulis, et cum linguis Ryukyuensibus[1], quibus illi in Insulis Ryukyuensibus[1] utuntur. Familia late a linguistis accipitur, et nomen linguae Iaponicae a Leone Serafim factum est.[2] Communis lingua avita Protoiaponica appellatur.[3] Necessaria huius classificationis proprietas est ut discernantur omnes dialectos linguae Iaponicae ab omnibus varietatibus linguarum Ryukyuensium. Apud Shiro Hattori, haec separatio facta est per tempus Yamatoënse (250–710).[4]
Disceptationes academicae de origine linguarum Iaponicarum nondum explicatam rerum coniunctarum copiam offerunt.[5] Clarissimae coniunctiones inter toponyma in Corea meridiana videntur, quae in Caiaënsi[6] vel aliis linguis testimonio vix confirmari possunt.[7]
Membra
[recensere | fontem recensere]Linguae Iaponicae (vel Iaponico–Ryukyuenses) sunt:
- Iaponica (Iaponice 日本語)
- Hachiioënsis[8] (conservativae insularum Hachiioënsis et Daitoënsium[9] dialecti, Aogashima[10] non excepta)
- Iaponica Continentalis
- Iaponica Orientalis, plurimae dialecti ex Nagoya ad orientem
- Iaponica Occidentalis, plurimae dialecti ad occidentem Nagoyae
- Ximoënsis, in Ximoa
- dialectos Kagoshimaensis, Ximoa meridiana, circa Satsumam[11], aliquando a dialecto Ximoënsi separata
- Ryukyuenses[1] (Iaponice 琉球語)
- Amamiensis–Okinawanaënsis[12][13]
- Amamiensis[12] (Iaponice 奄美語)
- Kunigamiensis[14] (Iaponice 国頭語)
- Okinawaënsis[13] (Iaponice 沖縄語)
- Sakishimensis[15]
- Miyakoënsis[16] (Iaponice宮古語)
- Yaeyamaënsis[17] (Iaponice八重山語)
- Yonagumiensis[18] (Iaponice 与那国語)
- Amamiensis–Okinawanaënsis[12][13]
Beckwith materiem toponymicam ex Corea meridiana comprehendit ut addita linguae Iaponicae antiquae in illa terra indicia:[19]
- Yayoiensis
- Iaponica
- Praecaiaensis†[6]
- Ryukyuenses
Incertum est etiam ut Praecaiaensis, lingua confoederationis Caiae[6] posterioris, cognata sit.
Classificatio
[recensere | fontem recensere]Coniunctio linguarum Iaponiae (vel Iaponico–Ryukyuensium) cum aliis linguis et familiis linguarum controversa est. Sunt permultae coniecturae, quarum nulla communiter accipitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 Confer binomen "Bolbochromus ryukyuensis".
- ↑ Shimabukuro, Moriyo. (2007). The Accentual History of the Japanese and Ryukyuan Languages: a Reconstruction, p. 1.
- ↑ Marc Hideo Miyake (2008), (Old Japanese: a Phonetic Reconstruction. p. 66. apud Google Books)
- ↑ Patrick Heinrich, "What leaves a mark should no longer stain: Progressive erasure and reversing language shift activities in the Ryukyu Islands," First International Small Island Cultures Conference at Kagoshima University, Centre for the Pacific Islands, 7–10 Februarii 2005; citans Shiro Hattori (1954), Gengo nendaigaku sunawachi goi tokeigaku no hoho ni tsuite ('De Ratione Glottochronologiae et Lexicostatisticae'), Gengo kenkyu ('Diarium Societatis Linguisticae Iaponiae'), vol. 26 et 27.
- ↑ Roger M. Blench (2008), (Archaeology and language, vol. 2, p. 201. apud Google Books).
- ↑ 6.0 6.1 6.2 Apud paginam "Tria Coreae Regna" Vicipaediae Latinae dicitur " Regnum Caia separatum est a Paecce in saeculo 1 p.C.n".
- ↑ Christopher I. Beckwith, Empires of the Silk Road: A History of Central Eurasia from the Bronze Age to the Present (Princeton University Press, 2009: ISBN 978-0-691-13589-2), p. 105.
- ↑ Confer binomina "Luchuena hachijoensis", "Pseudospiropes hachijoensis" et "Gelidiopsis hachijoensis".
- ↑ Confer binomen "Pteropus dasymallus daitoensis".
- ↑ Confer binomen "Lactuca aogashimaensis".
- ↑ Confer binomina "Tertiarius satsumaensis", "Aulacoseira satsumaensis" et "Chryseofusus satsumaensis".
- ↑ 12.0 12.1 Confer binomina "Odorrana amamiensis", "Papilio amamiensis", "Kudoa amamiensis" aut "Nocardia amamiensis".
- ↑ 13.0 13.1 Confer binomina "Uroobovella okinawaensis", "Aphthona okinawaensis", "Burmoniscus okinawaensis" aut "Mytilidiphila okinawaensis".
- ↑ Confer binomina "Athenus Kunigamiensis", "Oligoaeschna Kunigamiensis", "Sarasaeschna Kunigamiensis" aut "Camponotus Kunigamiensis".
- ↑ Confer binomen "Fejervarya sakishimensis".
- ↑ Confer binomina "Cirrophorus miyakoensis" aut "Todiramphus miyakoensis".
- ↑ Confer binomen "Euphyllia yaeyamaensis".
- ↑ Confer binomen "Elaphe carinata yonagumiensis".
- ↑ Christopher Beckwith, Koguryo, the Language of Japan's Continental Relatives (2007), 27–28.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Miyake, Marc Hideo. (2008). Old Japanese: a Phonetic Reconstruction. Londinii: RoutldegeCurzon. ISBN 0415305756/13-ISBN 9780415305754; OCLC 51163755
- Shimabukuro, Moriyo. (2007). The Accentual History of the Japanese and Ryukyuan Languages: a Reconstruction. Londinii: Global Oriental. ISBN 190190363X/13-ISBN 9781901903638; OCLC 149189163.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- MultiTree Project: Japonic Family Trees, multitree.org (Linguist List)
- Relatum de Iaponica linguarum familia, www.ethnologue.com (Ethnologue)
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |