Lingua Toki Pona
Toki Pona (toki 'lingua', pona 'bonus, simplex') est lingua artificiosa simplex quae de vitae rebus bonis praecipue tractat. Facta est ita ut quam plurimum quam paucissimo exprimat. Non sunt in tota lingua nisi 14 phonemata atque circiter 120 verba. Grammatica, quamquam valde linguae Latinae varia, facillime disci potest. Non ficta est ut sit "lingua auxiliaris", sed secundum philosophiam taoisticam.
Auctrix linguae Toki Pona Sonja Lang est, translatrix et linguista Canadensis.
Grammatica
[recensere | fontem recensere]Toki Pona omnino lingua analytica est, quia nec flexionem nec morphemata derivationalia habet. Unumquodque verbum, nisi compositum, ex uno solo morphemate factum est.
Syntaxis
[recensere | fontem recensere]Canonicus verborum ordo in SVO consistit, in quo S subiectum, V verbum, O obiectum significat. Partes orationis particulis distinguuntur: li verbum praedicatum introducit, e obiectum directum; la adverbium multiplex aut enuntiatum secundarium cum sententia principali coniungit. Si subiectum solum pronomen simplex mi aut sina est, li omittitur. Complementum principalem sequitur.
Cum plurimae radices nominum substantivorum, verborum temporalium aut adiectivorum vice fungi possint, partes orationis ex syntaxi contextuque concluduntur.
Exempla:
soweli li moku e telo 'animal aquam bibit' (soweli 'animal', moku 'edo, bibo', telo 'liquor, aqua')
mi jo e kili jelo 'fructum flavum habeo' (mi 'ego', jo 'habeo', kili 'fructus', jelo 'flavus')
tenpo pimeja la jan li lape 'homines nocte dormiunt' (tenpo 'tempus', pimeja 'niger, fuscus', jan 'homo', lape 'dormio')
Quaestiones ordinem verborum solitum habent. Verbum interrogationis seme quamlibet partem orationis occupare potest. Quaestiones polares per ala 'non' vel anu seme 'aut quid' formantur, e.c. sina kama ala kama? 'venisne?' (sina 'tu', kama 'venio', verbatim 'tu non venis [aut] venis') vel sina kama anu seme? (verbatim 'tu venis aut quid').
Pronomina
[recensere | fontem recensere]Toki Pona tria pronomina personalia habet: mi (persona prima), sina (persona secunda) et ona (persona tertia). Pronomina personalia, sicut et nomina substantiva, numerum non indicant; mute 'multi' addi potest ut pluralis discernatur. Hoc maxime in prima persona solitum est: mi 'ego', mi mute 'nos'.
Pronomen demonstrativum solum ni est, quod 'hic', 'ille' aut 'iste' significare potest.
Nomina substantiva
[recensere | fontem recensere]Propter egestatem vocabulorum notiones complicatae verbis compositis exprimuntur. Nomen primum nomine postero definitur, e.c. tomo 'domus, conclave', lipu 'documentum, liber', tomo lipu 'bibliotheca'. Possessio similiter tomo mi 'domus mea'.
Nomina propria, quod singula occurrere non possunt, nomina appellativa definiunt: Gaius jan Kaju ('homo Gaius') fit, Roma ma Loma ('terra Romana').
Verba temporalia
[recensere | fontem recensere]Verba temporalia nec personam nec numerum nec tempus nec modum habent. Subiectum personam dat, tempus ex contextu vel adverbio temporali iudicatur. Imperativo absente iussa particula vocativa o exprimuntur, e.c. o kute! 'audi'.
Quod nulla copula adest, nomen praedicativum particula li sequitur: soweli li lili 'animal parvum est'.
Verba modalia sunt kama 'venio, fio', ken 'possum, licet' et wile 'volo, debeo'.
Phonetica et orthographia
[recensere | fontem recensere]Lang litteris Latinis utitur, quae eosdem sonos atque IPA repraesentant. Novem consonantes (/p, t, k, s, m, n, l, j, w/) et quinque vocales (/a, e, i, o, u/) adsunt. Quantitas tonique absunt.
Litterae maiusculae tantum in nominibus propriis scribuntur. Radices autem Toki Pona etiam in initio sententiae litteris minusculis incipiunt.
Syllabae formam (C)V(N) habent, id est consonans optiva vocalis consonans nasalis optiva, sive V, CV, VN, CVN. Syllabae non primae consonante incipiunt, sed nasali initiali nasalem finalem in eadem radice sequi non licet. Series */ji, wu, wo, ti/ non permittuntur.
Toki Pona magnam variationem allophonam permittit. Consonantes item sonorae ac surdae pronuntiari licet, vocales longae vel breves.
Vocabularium
[recensere | fontem recensere]Toki Pona circiter 120 radices habet. Plurimae a linguis Anglica, Tok Pisin, Finnica, Georgiana, Batava, Francogallica Acadiana, Esperantica, Croatica aut Sinica (Mandarinica Cantonensique) originem trahunt. Simplicitatis phonologicae causa aliquae verba ab origine sua valde differunt, e.c. kepeken 'utor' et akesi 'lacerta' a Batava gebruiken et hagedis.
Verba significationes quam latissimas habent. Aliquae interpretationes radicis pona sunt 'bonus, simplex, iucundus, rectus; bonitas, simplicitas; euge! gratias ago; meliorem facio, corrigo, reficio'.
Numeralia
[recensere | fontem recensere]Nomina numeralia propria duo tantum sunt: wan 'unus' et tu 'duo'. Alii numeri additionibus construuntur: e.c. tu wan 'tres' significat. Numeros magnos mute 'multi' explet, pro nullo ala 'non' fungitur.
In versione priore luka 'manus' in loco numeri quinque adhibebatur, quod manus quinque digitos habet. Hoc pro auctoritate obsoletum est, sed etiamnunc solitum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Anglica simplex · Basic English · Clingonica · Esperanto · Folkspraak · Glosa · Ido · Interlingua · Interlingue · Interslavica · Ithkuil · Latino sine Flexione · Lingua Franca Nova · Lingua Mordoris · Loglan · Lojban · Lydnevica · Novial · Panslavicae · Quenya · Románico · Sambahsa-mundialect · Sindarin · Slovio · Solresol · Toki Pona · Uropi · Venedica · Volapük