Lingua Punica
Appearance
Lingua Punica | ||
---|---|---|
Taxinomia: | progenies linguae Phoeniciae; una linguarum Chananaearum e divisione Semitica familiae Afrasiaticae | |
Status: | lingua exstincta | |
Sigla: | 1 —, 2 phn, 3 xpu | |
Usus | ||
Aevum: | a millennio I a.C.n. usque ad saeculum 5 p.C.n. | |
Situs: | lingua olim a Carthaginiensibus et in Africa Romana adhibita ab eruditis recentioribus interpretata
| |
Litterae: | Litterae Punicae | |
Scriptura: | Abecedarium Phoenicium | |
Lingua Punica[1], ab origine dialectus seu varietas Linguae Phoeniciae, adhibita est a Carthaginiensibus et per terras eius tributas; imperio eorum obrupto, Punicus sermo fuit in Africa meridionali usualis usque in saeculum V p.C.n. Haec lingua, sicut parens Phoenicia, ad seriem linguarum Chananaearum pertinet divisionem Semiticam familiae Afrasiaticae.
De lingua Punica etiam viva sic Augustinus scripsit anno fere 401:
- "Quae lingua si improbatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae. Poeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent." (Epistulae, 17)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 64v