Lilia Elbe
Lilia Elbe (Danice Lili Ilse Elvenes vulgo Lili Elbe seu Lily Elbe natus Einar Mogens Wegener die 28 Decembris 1882; mortua die 13 Septembris 1931) est pictrix Danica quae prima in mundo ad permutationem sexus se secari passa est.
Curriculum vitae
[recensere | fontem recensere]Einar Mogens Wegener Gerdam Gottlieb, quae etiam pictrix erat, Hafniae in bellarum artium academia (Danice Kunstakademiet) cognovit, et eam anno 1904 in matrimonium duxit, tunc Einar 22 annos et Gerda 19 annos natae erant.
Einar Mogens Wegener Lilia Elbe facta est, cum Gerda eam invitavit ut femineis se indueret vestimentis, ut suam imaginem commutaret. Tunc Elbe ad vestimenta feminea propensa fuit et sicut femina cum Gerda Lutetiae vixit. Eae quasi exsules vixerunt.
Voluntas eius erat ut mater esset; contristabatur quod vera mulier esse non poterat. Etiam Elbe intersexualis credebatur quia facies et corpus eius valde feminea erant, sed id dubium est.
Chirurgia
[recensere | fontem recensere]Primum Elbe ad Magnum Hirschfeld in Berolinum anno 1930 ivit ut sub custodia eius castrationem consequeretur.
Secundam sectionem Curtius Warnekros in valetudinario gynaecologico Dresdae fecit: penem emovit et ovarium, quod a muliere 26 annos nata donatum erat, ei transposuit. Huius sectionis gratia ea uterum habere potuit, denique "mulier" facta est, quamquam paulo post propter systematis immunitarii reactionem, hoc ovarium a chirurgo emovendum fuit.
Status legis et mors
[recensere | fontem recensere]Christianus X, rex Daniae, matrimonium inter Elbe et Gerdam prompte post sectionem abrogavit.[1]
Gerda Elbe auxilium dedit et Lilia Elbe secundum legem mutationem sexus sui et identitatis generis et novum syngraphum accepit, suum nomen novum "Lili Ilse Elbenese" ut femina ferens.
Anno 1931 tertio mense post uteri translationem tamen Lilia Elbe, adhuc hodie Dresdae sepulta, propter systematis immunitarii reactionem mortua est.
Anno 2015 pellicula "The Danish Girl (Puella Danica)" de vita eius a Tom Hooper decreta est secundum biographiam anno 2000 scriptam.[2] Anno 2016, novum sepulcretum constitutum est.[3]
Etiam Tobias Picker operam de Lilia Elbe creabit anno 2023.[4]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Quod illo tempore homophylophilia etiam in Dania scelus putabatur.
- ↑ Ante annum 2011,Nicole Kidman creationem pelluculae participare voluit.
- ↑ Letzete Ehre fürs "Danish Girl"
- ↑ Lili Elibe - Tobias Picker