Jump to content

Lemminkäinen

E Vicipaedia
Lemminkäisen äiti (Mater Lemminkäinis) ab Axelio Gallen-Kallela picta. In aqua atra Cygnus Tuonelae cernitur.

Lemminkäinen est persona ficta in Finnica poesi populari ac in Kalevala, carmine epico proprio Finniae. Plerumque iuvenis capillis rubris, levis, mulierum et belli gerendi cupidus describitur. Elias Lönnrot, qui Kalevalam contulit, videlicet Lemminkäinem creavit multas personas in poesi Finnica repertas coniungendo.

In Kalevala inter alia fertur: Lemminkäinem in matrimonium petere virginem Pohjolae, cui ut uxorem possit ducere, Louhi, domina Pohjolae, tres labores praecipiat, quibus factis ille virginem accepturum sit. Primis duobus confectis illi esse cygnum Tuonelae interficiendum, quod conatus a pastore quodam ipse occidi et in Mortis amnem inici. Matrem autem eius membra corporis colligere eaque melle coniungere ita, ut is recreetur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Harvilahti, Lauri. "Lemminkäinen". Kansallisbiografia. (Finnice)
  • "Lemminkäinen". Sammon Salat. Opetushallitus 2017. (Finnice)
  • Pentikäinen, Juha (1987). "Kalevala Mythology, Revised Edition". Google Books (Anglice)
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Stipula de Finnia

Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!