Jump to content

Lacus Mweru

E Vicipaedia
Despectus ex satellite in australem lacus finem, Iunio 1993 (coloribus falsis).
Adumbratio syntypi Thoracochromis moeruensis (Boulenger, 1899), haplochromini familiae Cichlidarum piscis ex Lacu Mweru.

Lacus Mweru[1] vel Moero[2] est lacus aquae dulcis in longissimo fluminis Congensis bracchio, secundi amnis a longissimo fluminis Africani. Quod corpus aquae, ad fines Zambiae et Reipublicae Democraticae Congensis patens, 110 fere chiliometra totius longitudinis fluminis Congensis comprehendit, inter eius fluminis Luapulae (adverso flumine) et Luvuae (secundo flumine) partes iacens;[3] Luapulae fons, lacus Bangweolo et eius paludes per inundationes maiorem aream, sed non maius volumen, ad tempore habere possunt.

Vocabulum mweru in multis linguis Bantuanis 'lacum' significat; ergo lacus saepe Mweru tantum appellatur.[4]

Semper nota est Mweru piscibus Oreochromibus macrochir (Chibembice pale), qui secundum traditionem in pluteis et tegetibus aprici exsiccabantur atque in corbibus collecti ad macella portabantur.[5][6]

Nexus interni

  1. Etiam Mwelu et Mwero scriptum.
  2. Collationes dioecesis Tornacensis, 1911, p. 551.
  3. Google Earth accessum die 29 Martii 2007.
  4. Anderson 1954.
  5. Chongo, Lubilo, et Simpungwee 1995.
  6. *Kolding et van der Mheen 1995.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Anderson, J. B. W. 1954. "Kilwa Island and the Luapula." Northern Rhodesia Journal 2 (3): 87–88.
  • Bos, A. R., C. K. Kapasa, et P. A. M. van Zwieten. 2006. "Update on the bathymetry of Lake Mweru (Zambia), with notes on water level fluctuations." African Journal of Aquatic Science 31 (1): 145–50. Editio interretialis.
  • Brien, Paul. 1976. Éponges du Luapula et du lac Moero. Bruxellis: Cercle hydrobiologique de Bruxelles.
  • Chongo, B., R. Lubilo, et E. Simpungwee. 1995. A study on the Mweru-Luapula fishing associations. Lusakae: Zambia Netherlands Development Organisation.
  • de Kimpe, P. 1964. Contribution à l'étude hydrobiologique du Luapula-Moëro. Bruxellis: Musée royal de l'Afrique centrale.
  • Kolding, Jeppe, et Jennie van der Mheen. 1995. Lake Mweru Fisheries Programme: evaluation mission report. Lusakae: SNV Zambia.
  • Lee, Peter S. 1972. Hydrology of Mweru Wantipa: a study of the water balance of an enclosed lake in northern Zambia: final report. Central Fisheries Research Institute, Chilanga. Lusakae: Department of Water Affairs.
  • Moore, R. J. 1937. "Industry and Trade on the Shores of Lake Mweru." Africa 10, no. 2 (Aprilis): 137–58. doi:10.2307/1155780. ISSN 0001-9720. JSTOR 1155780.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 9°10′0″S 28°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия