Jump to content

Kalevala

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Kullervo)
Haec pagina carmine epico tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Kalevala” appellatur, vide Kalevala (discretiva).

Kalevala est poema epicum ab Elia Lönnrot e poesi populari Finnica saeculo undevicensimo collatum. Poema epicum nationale Finniae probatur habeturque unum e gravissimis operibus Finnice scriptis. Maxime contulit Kalevala ad crescendum sensum nationalem Finnicum vimque late ultra Finlandiam habuit. Editio prima huius operis anno 1835, secunda, quae nunc exemplar habetur, anno 1849 edita est. Utuntur carmina Kalevalae tetrametro trochaeico. Kalevala in linguam Latinam conversa est a Thoma Pekkanen anno 1986.

Defensio Samponis, pictura oleara ab Axelii Gallen-Kallelae facta (1896).

Prima de Väinämöine fabula

[recensere | fontem recensere]

Cantus primus et alter: Prooemium sequitur fabula de natura mundi, qui ex ovo anatis ab Ilmatare fracto oritur. Quae puella etiam Väinämoinen parit.

Tertius usque ad quintum cantum: Certamine cantorum victus Joukahainen saluti suae consulens Väinämöini sororem Ainonem despondet, ne ipse occidat. Quae autem senem exosa eum sibi appropinquare vetat seque aqua demergit.

Sextus usque ad decimum cantum: Väinämöinen iter facit in Pohjolam, pagum Borealem, ut filiam dominae Borealis petat. Joukahainen autem, ut sororem ulciscatur, equum Väinämöinis telo caedit, ille autem in mare incidit. Servatur ab aquila et portatur in Pohjolam. Ut saltem domum ire liceat, Väinämöinen dominae Louhi appellatae promittit fabrum Ilmarinen ei Samponem, pistrinum mirabilem, fabricatum iri, qua re perfecta fabrum filiam Borealem accepturum domina promittit. Domum reditus Väinämöinen Ilmarinen amicum carmine usus in Pohjolam mittit, ubi ille samponem efficit, filiam se dari non efficit.

Prima de Lemminkäine fabula

[recensere | fontem recensere]

Undecimus usque ad quintum decimum cantum: Puer levis Lemminkäinen puellam Kyllikki ab insula Saari rapit, ut eam uxorem ducat. Brevi tempore post autem uxorem relinquit filiamque dominae Borealis petit. quae opera tria ei mandat: Alce Hiisorum occisa equo eiusdem loci domato cygnus caedendum erit, qui Tuonela, flumine inferorum, natat. Ibi pastor, quem puer levis deriserat, eum necat corpusque eius dilaceratum flumini inicit. Signo quodam certior factus mater Lemminkainis Tuonelam contendit, partes corporis e flumine carpit, unguentis filio vitam reddit.

Altera de Väinämöine fabula

[recensere | fontem recensere]

Cantus sextus usque ad vicesimum quintum: Väinämöinen navem edolare coepit ut Pohjolam naviget denuoque virginem Borealem petat. Carmina quaerens ad navem edolandam necessaria, postquam ex inferis frustra quesivit, tandem ventre magi mortui Anteronis Vipunen invenit. Consilio Väinämöinis Ilmarini fabro a sorori Annikki prodito Ilmarinen quoque Pohjolam tendit. Virgo Ilmarinen eligit. Qui ea adiuvante opera plus quam humana efficit: agrum serpentibus plenum arat, ursum Tuonorum, lupum Manalae, esocem ingentem inferorum capit. Nuptiae habentur.

Altera de Lemminkäine fabula

[recensere | fontem recensere]

Vicesimus sextus usque ad tricesimum cantum: Lemminkäinen indignatus, quod ad nuptias non vocatus sit, Pohjolam petit dominumque occidit. Fuga salutem petens insula considit, feminas confutuit, dum mariti eum fugent. Cum rediens domum propriam exustam invenerit, iterum Pohjolam ulturus petit, sed rebus infectis revertit.

Fabula de Kullervone

[recensere | fontem recensere]

Tricesimum primum usque ad sextum cantum: Untamo Kalervonem fratrem controversiae causa una cum genere omni occidit nisi feminam quandam gravidam, quae postea Kullervonem parit. Quem Untamo servum Ilmarini vendit. Eius uxor eum pecudes pascere iubet, aspere tractat. Iniurias persecutus Kullervo boves in palludem, feras domum agit. Domina ab eis lacerata pastor e domo Ilmarinis fugerit. Parentes suos vivos, cum in eos incidit, non agnovit, sororem suam autem in stuprum illicit. Quae consanguinitate illustrata semet flumine demergit. Ipse domum Untamonis iracundus petit unumquemque occidit. Domum reversus suos etiam mortuos cognoscens Kullervo ferro incumbit.

Fabula de Ilmarine

[recensere | fontem recensere]

Cantus tricesimus septimus atque octavus: Ilmarinen uxorem maerens novam auro fabricatur. Aurea sponsa autem frigida est, qua de causa faber eam dimittit, filiam Borealem minorem frustra petit. De Pohjolae abundantia Sampone effecta Väinämöinen certiorem facit.

Tertia de Väinämöine fabula

[recensere | fontem recensere]

Cantus tricesimus nonus usque ad quadragesimum tertium: Väinämöinen, Ilmarinen, Lemminkäinen Pohjolam navigant, ut Samponem rapiant. In itinere Väinämöinen esocem ingentem occidit maxillamque eius kantele reddit. Eo canens Pohjolae gentem consopit. Samponem adepti socii fugiunt. Louhi autem experrectus semetipsam aquilam magnam reddit et cum exercitu socios assequitur. Eis proeliantibus Sampo frangitur.

Quadragesimus quartus usque ad nonum cantum: Louhi aegritudines atque ursum Kalevalam mittit, sidera celat, ignem rapit. Väinämöinen Ilmarinenque astra atque flammas recuperant.

Fabula de Marjatta

[recensere | fontem recensere]

Quinquagesimus cantus: Marjattam virginem baca vaccinii gravidum facit. Puerum Väinämöinen capitis damnat, ille autem Väinämöinen oratione vincens rex Careliae fit, aevum Kalevalense finit.

Sammon taonta (Sampo excusa) ab Axelio Gallen-Kallela picta. Seppo Ilmarinen in media parte picturae.

Nonnullis fabularum archetypos mythicos inesse patet. Qui fabulas Graecas vel Romanas ignorabant mythurgi Finnici, viros creabant Orpheo (Väinämöinen), Pygmalioni (Seppo Ilmarinen) partim similes.

Seppo Ilmarinen est faber poesis popularis Finniae. Partim mortalis, partim autem divinus videtur. In creatione mundi arcum caelestem tali arte excudere fertur ut compages numquam inveniri possint. Etiam inter alia creationes aurorae borealis, aurorae matutinae, ruboris caeli vespertini, ei attribuuntur. Opus gravissimum suum in Kalevala est Sampo, mirabilis machina inexhausta, quae pecunias, frumentum, salem parat. Novam quoque solem et lunam excudere conari traditur, quod autem ut faceret, ei non contingere. In mythologia Finnica, Ilmarinen (etiam nominibus Ilma, Ilmari, Ilmori) est numen caeli et aeris, simillimus Thori, dei tonitrús in mythologia Nordica.

Kullervon kirous sive Exsecratio Kullervonis picta ab Axelio Gallen-Kallela.

Kullervo est persona ficta in Finnica poesi popularim vir pulcher decoris capillis flavis, sors sua perquam tragica. Secundum narrationem in Kalevala inventam inter alia: mater eius servitute afficitur, Kullervo puer paene necatur, is cultrum, solam hereditatem a patre acceptam, ob fraudem virginis Pohjolae frangit, virginem quam nescit sororem esse suam illicit (quae deinde mortem sibi consciscit), seipsumque tandem interficit.

Dies Kalevalae

[recensere | fontem recensere]

Dies Kalevalae 28 Februarii celebratur; nam in praefatione primae editionis Lönnrot eo die se opus finivisse indicavit. Ab anno 1865 publice celebratur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Kalevala Latina, Carmen epicum nationis Finnorum ... transtulit Thomas Pekkanen..., Helsingforsae: Societas Kalevalensis 1996
  • Christian Niedling: Zur Bedeutung von Nationalepen im 19. Jahrhundert. Das Beispiel von Kalevala und Nibelungenlied. Coloniae Agrippinae 2007, ISBN 978-3-939060-05-5.
  • Harald Falck-Ytter: Kalevala. Erdenmythos und Menschheitszukunft. Mellinger Verlag, Stutgardiae 1993, ISBN 3-88069-301-3.
  • Wilhelm von Tettau: Ueber die epischen Dichtungen der finnischen Völker, besonders die Kalewala. Villaret, Erfordiae 1873.
  • Kalevala. Das finnische Epos des Elias Lönnrot. Reclam, Stutgardiae 1989, ISBN 3-15-010332-0 (editio in lingua Theodisca).
  • Elemér Bakó: Elias Lönnrot and his Kalevala, 1985, Library of Congress (bibliographica)

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]