Iulietta (persona)
Iulietta (plene Anglice Juliet Capulet, atque Italice Giulietta Capuleti) est protagonista fabulae Italianae in urbe Verona gestae; illa amore Romei capta clam in matrimonium ducitur, adiuvante fratre Laurentio de Regio Franciscano; quae res ex inimicitia familiarum mortem amantium amborum movet.
Historia primum anno fere 1530 a Ludovico da Porto in libello Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti refertur; post eum a Matthaeo Bandello in collectaneo Novelle anno 1554, titulo renovato "La sfortunata morte di due infelicissimi amanti, che l'uno di veleno, e l'altro di dolore morirono". Huius versio Francogallica (titulo "Histoire ... de deux amants, dont l'un mourut de venin, l'autre de tristesse") Petrus Boaistuau in collectaneo Histoires tragiques anno 1559 inclusit (quem librum partim ille, partim Franciscus de Belleforest confecerat). Historia de Romeo et Iulietta ex Histoires tragiques Gulielmus Painter Anglice vertit oratione soluta annoque 1567 divulgavit, titulo The Goodly Hystory of the True and Constant Love between Rhomeo and Julietta; iam autem Arthurus Brooke in carmine verterat cuius titulus est The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet, anno 1562 divulgatum. E lectura carminis a Brooke compositi Gulielmus Shakesperius anno fere 1592 ludum scaenicum suum Romeo and Juliet elaboravit.
Iulietta planetae Urani satelles sic appellatur ad honorem personae Shakesperianae.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuliettam spectant. |