Jump to content

J

E Vicipaedia

J ("i longa" vel "i consonans" appellanda) est decima abecedarii sive alphabeti Latini littera.

Abbreviationes

Littera J in duabus versionibus
  1. J {abbrev.} = Julium

Historia

J littera a littera I orta est.

Iam tempore Romanorum, a tempore Sullae, littera I duas formas habebat, alteram breviorem longiorem alteram. Longior littera adhibebatur prius ad indicandam longiorem vocalem in pronuntiatu (e.gr. in DIVOS). Mox vero cœpit adhiberi etiam ut initialis (e.gr. in IMPERATOR). Denique etiam ad consonantem notandam (eg. in EIVS)[1]. Virtus enim distinctiva harum duarum formarum est antiquissima.

In inscriptionibus epigraphicis, I longa sursum tantum eminebat. In manuscriptis vero palaeographicis, I longa et sursum et deorsum I brevem exsuperabat. Haec I longa cursiva est in origine modernae formae J, quam Itali adhuc appellant i lunga (sicut rotundior forma cursiva litterae V est in origine modernæ formae U, quae tamen distantia formarum in tempore Romano carebat ullá virtute distinctivá).

Fragmentum orationis in senatu habitae inter annos 4154. In documentis palaeographicis, cursivá Romaná praecipué scriptis, attenté inspiciendum est ut distinguantur breviores longioresque litteræ I formæ:
uobis · ujdetur · p · c · decernám[us · ut · etiam]
prólátis · rebus ijs · júdicibus · n[ecessitas · judicandi]
imponátur quj · jntrá rerum [· agendárum · dies]
jncoháta · judicia · non · per[egerint · nec]
defuturas · ignoro · fraudes · m[onstrósa · agentibus]
multas · aduersus · quas · exc[ogitáuimus]...

J littera accepit punctum eodem tempore atque I littera, saeculo XI.

Sunt qui dicant litteram J primum a Petro Ramo saeculo XVI distinctam esse.

Littera J j systematum ASCII et Unicode

Littera maiuscula: ASCII 74 = Unicode U 004A. Littera minuscula: ASCII 106 = Unicode U 006A.

Notae

  1. J. E. Sandys, A Companion to Latin Studies (Cambridge University Press 1910), p. 740s.

Nexus interni

Nexus externi

Vide J in Victionario.
Scriptura Latina: series paginarum brevium
Littera A
Littera A
Abecedarium canonicum

A • B • C • D • E • F • G • H • I / J • K • L • M • N • O • P • Q • R • S • T • U / V / W • X • Y • Z

Litterae coniunctae et intercalares

& • Ä • Å • Æ • Ç • Ħ • Ñ • Ö • Œ • Ü