Iuvenis Bosnia
Iuvenis Bosnia (Serbocroatice: Cyrillice Млада Босна; litteris Latinis Mlada Bosna) fuit societas scholastica, litteraria et revolutionaria a discipulis multis religionibus creata,[1], quæ in Bosnia (tunc provincia Austro-Hungarica) et Serbia laborabat annis a 1905 ad 1914.
Actis revolutionariis et interfectionibus Iuvenis Bosnia patriam suam (Bosniam) ab Imperio Austro-Hungarico liberare atque illam cum Serbia coniungere volebat. Meta ultima fuit creatio rei publiae Iugoslaviae et res novae sociales.[2]
Membra societatis Petrum Kropotkin et alios multum legebant.
Vladimirus Gaćinović iuvenis, ideologiam societatis de panslavismo, anarchismo et socialismo creavir. Nam membra Iuvenis Bosniæ credebant tyrannicidium esse methodum pugnae politicae, et multi discipuli in duces Austriacos iactabant. Primus fuit Deodatus Žeraiić, 24 annos natus, qui 15 iunii 1910 ducem Marian Varešanin von Varesch Seraii interficere tentavit, sed non consecutus est atque se ipsum vita privavit. Post mortem amici Deodatum Žeraiić sanctum putabant et illum venerabantur.[3]
Die 28 Ιunii 1914 archidux Austriacus Fransiscus Ferdinandus necatus est Seraii. Necavit archiducem conspiratio ex societate Iuveni Bosnia, et occisor maior fuit discipulus Gabriel Princip, 19 annos natus, a Deodato Žeraiić amico inspiratus. Post interfectionem archiducis Primum bellum mundanum incepit et societas «Iuvenis Bosnia» liquefacta est, nam multi discipuli ex societate in carcerem missi sunt.[1]
Iohannes Andrić, puer ex Iuveni Bosnia, scriptor evasit et præmium Nobelianum litterarum 1961 assecutus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Vladimirus Dediier, Seraium 1914 (Dedijer, Vladimir: Сараjево 1914)
- ↑ Martinus Pappenheim, Princip super se ipso (Martin Pappenheim: Принцип о себи)
- ↑ Pagina in interreti: Ideae revolutionariae spiritusque Iuvenis Bosniæ (Револуционарне идеје и дух Младе Босне).