Ishtar terra
Ishtar est terra planetae Veneris, id est una trium regionum maximarum, in quas superficies fere omnis huius planetae dividitur. Ištar (nomine Graecolatino "Astarte"), e qua haec terra appellata est, fuit dea amoris in religione Mesopotamena; nominibus talium dearum appellantur et aliae terrae, scilicet Aphrodite et Lada. Nomen anno 1979 selectum est.
Ishtar terra, 5610 chiliometris lata, e planitiebus altis praecipue constituta, in hemisphaera boreali iacet haud longe a polo septentrionali distans. Latitudo media 70.4° Bor. attribuitur, longitudo media 27.5° Or. Ad partem orientalem huius terrae Maxwell montes ad altitudinem 11 chm. consurgunt. Alii montes Veneris maximi in eadem terra reperiuntur: Freyja montes ad borealem, Akna montes ad occidentalem partem, Danu montes regionem australem implentes. Planities inferior, inter hos montes et in media terra iacens, nomen habet Lakshmi planum. Sunt in hac terra montes igniferi e feminis praeclaris nuncupati, inter quos Sacajawea patera, Colette patera, Hatshepsut patera.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Data astronomica: "2733" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature. |
- Lucia Marinangeli, "Geologic evolution of Ishtar Terra"
- De Lakshmi plano
- Ishtar terra apud Funky Science