Isaac Asimov
Obitus: 6 Aprilis 1992; Manhata
Patria: Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Civitates Foederatae Americae, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica
Nomen nativum: Исаáк Ази́мов
Familia
Proles: Robyn Asimov
Isaac Asimov scriptor et biochemicus fuit Americanus ex Civitatibus Foederatis origine Russus. Russice olim nomen Исаак Озимов fuit, nunc autem Russice Айзек Азимов reditum est.
Parentes Iudaei fuerunt. Cum filio semper Lingua Iudaeogermanica loquebantur vel Anglice, itaque numquam linguam Russicam didicit. Parentes cum filio tres annos nato in CFA emigraverunt.
Erat humanista, atheus et rationalista et permultos libros scripsit exempli gratia de rerum naturalium scientiis. Notissimus est ob mythistorias rerum futurarum, in quibus de robotis civitatibusque futuris late narravit. Suis in scriptis Asimov praeclaras "tres leges robotorum" creavit:
LEX PRIMA: Robotum nullum homini nocere potest, neque sinere ut auxilio omisso homo noceatur.
|
Opera
[recensere | fontem recensere]Celebres sunt tres libri seu trilogia qua de "opere fundato" narratur:
- De opere fundato: Foundation (1951), ISBN 0-553-29335-4
- De opere fundato et imperio Galactico: Foundation and Empire (1952), ISBN 0-553-29337-0
- De altero opere fundato: Second Foundation (1953), ISBN 0-553-29336-2
- I, Robot, fabularum collectio a qua pellicula producta est.
- 1989 : Nemesis
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaac Asimov spectant. |