Ircutia
Locus: 52°17′0″N 104°18′0″E
Numerus incolarum: 623 736
Zona horaria: Tempus Ircutianum, UTC 8
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Irkutsk Urban Okrug
Geographia
Regiones urbanae: Q4376063, Oktyabrsky Okrug, Sverdlovsky Okrug, Leninsky Okrug
Territoria finitima: Irkutsky District, Angarsky District
Coniunctiones urbium
Ircutia,[1] vulgo Irkutsk (Russice Иркутск), urbs in Russia, in Siberia Orientali loco influxus Ircuti fluvii ad Angaram sita, metropolis est regionis Ircutensis. Circa 624 milia incolarum habet (anno 2017).
Ircutia, mercaturae et industriae atque transportationis locus, officinas nonnullas (illam aeroplana producentem et al.), stationes ferriviarias, portum et aeroportum habet. Praeterea, culturae et scientiae sedes est magni valoris: Universitas Ircutensis certaque alia instituta educationis, musea et theatra nonnulla nota urbi sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ircutia, anno 1661 ut castellum Sibiricum condita, anno 1686 facta est urbs. Valens sedes mercaturae atque locus exsilii politici (e.g. pro Decembristis) fuit. Secundum decretum Petri I, anno 1719 factum, Ircutia facta est sedes administrativa provinciae Ircutensis. Annis ab 1764 ad 1926 urbs erat metropolis gubernii Ircutensis. Ab anno 1803 gubernatoris generalis Siberiae, et annis 1822–1884 gubernatoris generalis Siberiae Orientalis Imperii Russici sedes erat. Tempore Belli Civilis Russici Ircutia mense Novembri anno 1919 facta est sedes ultima administrationis Alexandri Kolčak, qui in hac urbe captus et traiectus est mense Februario anno sequenti. Ab anno 1930 Ircutia metropolis territorii Siberici Orientalis fuit, ab anno 1937 autem administrativa regionis Ircutensis sedes est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ircutiam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 52°17′0″N 104°18′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия |