Jump to content

Ioannes Zerzan

E Vicipaedia
Zerzan in Bay Area Anarchist Book Fair anno 2010 loquitur.
Zerzan (dextra) et Laurentius Jarach inter se colloquuntur.

Ioannes Zerzan (vulgo John Zerzan, quod /ˈzɜrzən/ dicitur; anno 1943 natus Salem in urbe Oregoniae), alumnus Universitatis Stanfordiensis et Collegii Civici Franciscopolitani, est philosophus et scriptor Americanus anarchistaque primitivista. Opera sua civilizationem agriculturalem incusant, quia natura sua tyrannica sit visu oecologia profunda, et vitae habitum hunter-gatherer liberae societatis causa advocant. Inter criticarum suarum themata sunt domesticatio, lingua, cogitatio symbolica (ut puta mathematica et ars), et conceptum quidem temporis.

Ex libris suis inveniuntur Elements of Refusal (1988), Future Primitive and Other Essays (1994), Running on Emptiness (2002), Against Civilization: Readings and Reflections (2005), et Twilight of the Machines (2008).

Zerzan anarchista

[recensere | fontem recensere]
Unam legis e paginis de
disserentibus

Zerzan Theodori Adorno conceptum dialecticae negativae sumpsit, ut rationem civilizationis ut cumulativa alienationis constructio componeret. Secundum Zerzan, societates primae temporibus palaeolithicis viventes, necnon societates nostrae aetatis eis similes ut puta populi !Kung, San, Mbuti, vitam sine alienatione aut oppressione, et in satiate primitiva et naturae proximitate degerunt. Zerzan has societates quasi politice summmas ostendit, aut saltem collationem instructivam contra quam societates contemporaneas (praesertim industriales) possimus deferre, quam ad rem studiis anthropologicis harum societatum utitur. Ex quo latam vitae hodiernae criticam componit. Societates contemporaneas ut mundum miseriae, e productione psychologica sensús paucitatis et inopiae effectae, depingit.[1]

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!