Jump to content

Ioannes Modrow

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Modrow
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Modrow: imago
Ioannes Modrow: imago
Nativitas: 27 Ianuarii 1928; Jasienica
Obitus: 10 Februarii 2023; Berolinum
Patria: Res publica Democratica Germanica, Germania

Memoria

Sepultura: Dorotheenstadt Cemetery

Ioannes (Theodisce Hans) Modrow (natus Jasenitz in oppido prope Stettinum die 27 Ianuarii 1928; mortuus 11 Februarii 2023[1][2]) fuit vir publicus factionis SED (postea Factionis Democratici Socialismi) et ultimus Rei Publicae Democraticae Germanicae primus minister.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Modrow, schola finita, tirocinium machinarii fecit,? annoque 1944 miles bello conscriptus est. Ab exercitu Sovietico captus, anno 1949 in Zonam Sovieticam dimissus est. Ibi sodalis SED et procurator Iuventutis Theodiscae Liberae (FDJ) factus est. Annis ab 1952 ad 1957 Berolini et Moscoviae sociologiae studebat et diploma accepit, annis ab 1959 ad 1961 etiam oeconomiae Berolini studebat, et huius disciplinae diploma adeptus est.

Modrow uxorem duxit, quae anno 2003 mortua est. Ex ea duas filias habuit. Nunc cum consorte Berolini vivit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Modrow primo legatus Camerae Popularis anno 1958 electus est, et ad usque finem RDG manebat. Anno 1961 secretarius factionis suae Copenici, deinde inter regentes SED totius Berolini erat. Ab anno 1967 sodalis Comitatus Centralis SED erat. Inter duces SED Modrow postea fautor reformarum (i.e. glasnost) Michaelis Gorbačëv videbatur. Die 8 Octobris 1989 cum legatis demonstrantium Lipsiae de pace conservanda egit. Die 13 Novembris 1989 praeses ministrorum RDG creatus est. Mense Februario 1990 etiam legatos oppositionis administros sine officio nominavit. Postquam Camera Popularis 18 Martii 1990 primo libere electa est, Modrow se a magistratu recessit. Eodem anno praeses honoris causa Factionis Democratici Socialismi, successoris SED, electus est. Annis ab 1990 ad 1994 legatus Dietae Foederalis Germaniae, annis ab 1999 ad 2004 legatus Parlamenti Europaei fuit.

De consiliis et factis Modrow saepe controversiae erant. Quamquam enim fautor reformarum socialismi erat, accusatus est, quod electiones RDG cum aliis depravisset. Itaque etiam anno 1993 iudicio damnatus est. Praeterea dixit, caedes qui ad Murum Berolinensem commissae sunt non solum vitium orientis, sed etiam occidentis fuisse. Denique dixit et in RDG fuisse modum democratiae. Anno 1998 autobiographiam composuit, cui titulus erat Ich wollte ein anderes Deutschland ('Germaniam alteram volui').

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •