Ioannes Hector Sanctus Ioannes de Crèvecœur
Ioannes Hector Sanctus Ioannes de Crèvecœur (Francogallice Michel Guillaume Jean de Crèvecœur, natus Cadomi in Normannia provincia Franciae 31 Decembris 1735; mortuus Sarcelles in suburbio Lutetiae 12 Novembris 1813) fuit scriptor Franco-Americanus, Comitis et Comitissae de Crèvecœur filius.
Bello Franco-Indiano agrimensor militavit. Exercitu autem Francico victo, in Provincia Novum Eboracum anno 1759 immigravit, ubi civis Americanus nomen in John Hector St. John mutavit, annoque 1770 Mehtable Tippet uxorem duxit. Fundum in Comitatu Orange emit et agricola floruit. De cultura coloniarum initiisque societatis Americanae scribere coepit.
Londinii anno 1782 unum commentariorum narrativorum volumen protulit, quod appellavit Letters from an American Farmer (Epistolae ex Agricola Americano), propter quem librum, statim factum prima litterarum res prosperae auctoris Americani in Europa, Crèvecœur clarissimus factus est. Primis colonis Americanis sententiam "Ubi panis ibi patria" insigniter adhibuit. Ex eo appellatur St. Johnsbury, oppidum in Monte Viride, Ethan Allen suadente.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Allen, Guy Wilson, et Roger Asselineau. 1987. An American Farmer: The Life of St. John de Crevecoeur. Novi Eboraci: Viking Penguin. ISBN 0670813451.
- de Crevecoeur, J. Hector St. John. 2012. Letters From an American Farmer and Other Essays. Ed. Dennis D. Moore. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
- Eisermann, David. 1985. Crèvecoeur oder Die Erfindung Amerikas. Rheinbach-Merzbach: CMZ-Verlag.
- Hallock, Thomas. 2003. From the Fallen Tree: Frontier Narratives, Environmental Politics, and the Roots of a National Pastoral. Chapel Hill: University of North Carolina Press.
- Patchell, Thomas. 2008. J. Hector St. John de Crevecoeur. In Early American Writers: A Biographical Encyclopedia, ed. Daniel Patterson, 96–104. Westport: Greenwood Press.
- Reuben, Paul P. Chapter 2: Early American Literature: 1700–1800 – St. Jean De Crevecoeur. PAL: Perspectives in American Literature – A Research and Reference Guide.
- Taylor, Alan. 2013. The American Beginning: The Dark Side of Letters from an American Farmer. New Republic, 18 Iulii.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera auctore "J. Hector St. John de Crèvecoeur" apud gutenberg.org reperta
- Letters from an American Farmer. American Studies, University of Virginia.