Jump to content

Ioannes Chapelain

E Vicipaedia
Ioannes Chapelain

Ioannes Chapelain (natus Lutetiae die 4 Decembris 1595; ibidem mortuus die 22 Februarii 1674) fuit scriptor, poeta more neoclassicismo, et criticus Francicus. In Academiam Francicam anno 1634 cooptatus est. Opus poësis epicae La Pucelle et la France délivée de Ioanna Arcensis scripsit.

Cardinalis Richelaei attentionem excitavit cum praefationem in opus »Adone« (Marini) scriberet. Qui ab eo rogaret ut Academiae institutionem disponeret et porro scriberet. Inde Chapelain oraculum quasi factus est omnium poetarum Francogallorum et theoria de tribus istis unitatibus ad eum reducta est.

Ano 1635 exaravit »Sentiments de l'Académie sur le Cid«. Tamen gloria valde minuta est carminibus XII epicis »La Pucelle d'Orléans« (1656), quibus Chapelain laborem annorum viginti dederat. Homines rem istam curiose expectabant, ut sex editiones continuo factae sunt. Sed argumenta taediosa, genus scribendi ligneum, poeticum ingenium nullum provocabant Nicolai Boileau[1] epigrammata irrisoria et multorum aliorum deceptionem. Itaque et opera et auctor mox in oblivionem ceciderunt.

Series carminum XII altera non ante annum 1757 Genavae edita est. Epistulare commercium edidit Tamizey de Larroque in libro »Collection de documents inédits« (1880–83).

  1. »Chapelain décoiffe« et »Métamorphose de la perruque de Chapelain en comète«, 1664

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Georges Collas: Un poète protecteur des Lettres au XVIIe siècle: Jean Chapelain, 1911

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]