Jump to content

Instrumentum aëri temperando

Latinitas bona
E Vicipaedia
Pars externa systematis aëris temperaculi moderni.

Instrumentum aëri temperando[1] seu aëris temperaculum[2] est instrumentum electricum quo aëris temperatura et umor regulantur. Willis Haviland Carrier anno 1902 primam versionem modernam commentus est.

Aëris temperaculum est unum ex multis instrumentis eo consilio designatis ut aëris temperatura umorque hominibus ameliorentur et regulentur. Temporibus calidis utilia sunt etiam flabellum manuale et ventilatrum electricum.

Temporibus autem perfrigidis (sub 10°C) aëris temperacula non sunt tam efficientia aëris calefaciendi. Eis temporibus magis utilia aëri calefaciendo sunt alia systemata calefactionis domesticae sicut foci.

  1. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
  2. Vocabuli temperaculi testimonium dat Apuleius, Florida 6.