India orientalis Batava
Appearance
India orientalis Batava[1] fuit coloniae Batavorum in insulis Indonesianis a Societate Batava Indiarum orientalium deductae et anno 1800 rei publicae Batavae traditae. Anno 1942 ab exercitu Iaponensi capta in eius potestatem manebat, donec Iaponia victa anno 1945 sui iuris esse indixere insulorum indigenae, qui et Indonesiam nomen dedere novae civitati.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Batavi qui primi colonos deduxerunt in Indonesiam, quae olim India vocabatur, sermone suo Nederlandsch-Indië nominatim appellarunt, quod in multas linguas, quia et Caribaeum Batavum tum India dicebatur, ut orientalis conversum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "D.O.M. Nobilissimo et Amplissimo Viro JOANNI GIDEONI LOTEN Supremi Senatus Indiae Orientalis Batavae, etc.", ut inscriptum est in monumento Hagae Ioanni Gideoni Loten, in Alexander J. P. Raat, The Life of Governor Joan Gideon Loten (1710-1789): A Personal History of a Dutch Virtuoso, Uitgeverij Verloren, 2010, p. 755.