Gradus Brixiani
Appearance
(Redirectum de Index Brixianus)
Gradus Brixiani[1][2] (signum °Bx) sunt proportio sacchari quod in solutione aquosa inest. Unus gradus Brixianus est 1 gramma saccharosi in 100 grammatibus solutionis, vim solutionis ut centesima per massam repraesentans. Si solutio solida dissoluta contra saccharosum purum continet, °Bx ad summam solidorum solum accedit. °Bx in industriis vini, sacchari, potionum carbonatarum, sucorum fructuum, et mellis usitate adhibetur. Comparabiles cuius continetur gradus sunt gradus Platoanus[3] (°P), ab industria concoquendi late adhibitus, et gradus Balling, veterrima ex his rationibus tribus atque ergo plerumque in libris antiquatis inventus, sed iam in usu in nonnullis mundi regionibus.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Ex Adolpho Ferdinando Venceslao Brix, mathematico et ingeniario Germanico.
- ↑ Ex Fritz Plato.
- ↑ Hough, Briggs, Stevens, et Young 1971.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Boulton, Roger, Vernon Singleton, Linda Bisson, et Ralph Kunkee. 1996. Principles and Practices of Winemaking. Londinii: Chapman & Hall. ISBN 0412064111.
- Hough, J. S., D. E. Briggs, R. Stevens, et T. W. Young. 1971. Hopped Wort and Beer. Malting and Brewing Science, 2. Londinii: Chapman & Hall.
- Martinez, Rene. VS1000B Series In-Line Brix Sensors for the Beverage Industry. VitalSensors Technologies LLC. PDF.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Mr Wizard: refractometers and mash outs," web.archive.org
- "Specific Gravity-Brix Conversion Table," www.fermsoft.com
- "Specific Gravity - Sugar Conversions" et aliae tabulae, vinoenology.com