Impressorium
Impressorium,[1][2][3][4] sive instrumentum pressorium,[4] vel typographum, est periphericum, quod, computatro vel computatrorum reti iunctum, ut dispositivum exitus, imprimit scripta, tabellas, figuras vel alias res. Impressoria sic nominantur: per mensuram colorum (si diversis coloribus aut nigro tantum imprimunt); per velocitatem (si tarda aut celeria, id est, quot schedas imprimant per singula minuta); et per formam imprimendi (quo ritu vel qua materia imprimant).
Quaedam impressoriorum genera
[recensere | fontem recensere]Impressoria ictus
[recensere | fontem recensere]Huiusmodi impressoria imprimunt aut acu aut globo typorum. Acus aut globus typorum atramenti taeniam premunt, quae est contra schedam. Dicuntur ictus, quia taeniam percutiunt ad imprimendas res.
Impressoria iactus
[recensere | fontem recensere]Dicuntur impressoria iactus ea, quae ex capsulis internis atramentum emittunt contra schedam et sic imprimunt. Plurium colorum afferunt imagines.
Impressoria laserica
[recensere | fontem recensere]Impressorium lasericum utitur cylindro, magnetica vi ornato. Antequam scheda ingrediatur impressorium, partes cylindri, ex quibus imagines vel litterae proderunt, filo coronae, uti dicitur, positiva electrostatica vi afficiuntur. Deinde, cum scheda deponitur super cylindrum, atramenti pulvis, negativa electrostatica vi ornatus, mittitur super eam. Itaque atractione contrariarum virium atramentum manet in parte imprimenda, et reiectione aequalium pulvis residuus aufertur.
Impressoria caloris
[recensere | fontem recensere]Impressorii caput, uti dicitur, calefacit illam schedae partem imprimendam, quae obscuratur afferendo imaginem. Quaedam huiusmodi impressoria possunt binis coloribus imprimere imagines.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici impresora apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 556. ISBN 9789509771345 [PDF].
- ↑ Iohannes Traupman, The Bantam New College Latin & English Dictionary (Latine, Anglice), 3ª ed., Novi Eboraci, Bantam Dell, 2007, p. 626, sub Anglica voce 'printer', ISBN 978-0-553-59012-8.
- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
- ↑ 4.0 4.1 Cf. “.writ printer (machine)” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 498 [PDF]. Videatur etiam “instrumentum pressorium” sub voce “.comp printer (computer)”.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta pressoria spectant (Computer printers, Printers). |
Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes! |