Jump to content

Iacobus Ussher

E Vicipaedia
Iacobus Ussher circa annum 1654)

Iacobus Usserius (natus die 4 Ianuarii 1581 Eblanae, mortuus 21 Martii 1656 oppido Reigate) fuit notarii filius, Midensis episcopus (ab anno 1621) postea archiepiscopus Armachanus (ab anno 1626) ideo Totius Hiberniae Primas erat. Antea Collegii Sanctae Trinitatis theologiae professor ordinarius Sanctique Patricii ecclesiae cathedralis cancellarius fuerat.

Ingenium industriamque suam studiis academicis praesertim historicis applicuit. Secundum biographum cistulae librorum in peregrinationibus eum ubique sequebantur. Notus praecipue propter mundi creationis calculum[1], qui ei famam universalem attulit, sed qui ab indagatoribus posterioribus invalidus reperiebatur, historiae etiam ecclesiarum Britannicarum se devovit. Calvinismi principiis maxime imbutus cum Presbyterianis dialogum sustinuit, Catholicis autem valde adversabatur. Belli Civilis tempore concessionibus quas his Carolus I rex facere parabatur se opponebat. In Angliam transvectus Oxonia, ubi antea studiorum causa habitabat, apud regem se confugit, militum autem stridore vexatus sedem Bristolium, postea Cardiffam, deinde ad Castrum Sancti Donati in comitatu Glamorganiensi campestri mutavit. Hic litterarum sedem sed etiam morbum invenit. Post regis cladem mortemque quam maxime lugebat, ab Olivario Cromwell receptus est et ut summa tranquillitate viveret ei permissum est. Anno 1656 prope oppidum Reigate mortuus Westmonasterio cum fastu sepultus est.

Usserius Ignatii Antiocheni epistolas genuinas discernere potuit, Pseudodionysii autem Areopagitae operum chronologia deceptus est. Cum eruditis externis (v.g. Henrico Valesio) correspondebat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobus Ussher spectant.
  1. Putabat mundum esse anno 4004 a.C.n. creatum