Iacobus Matham
Obitus: 20 Ianuarii 1631; Harlemum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Familia
Memoria
Iacobus Hadriani f. Matham (vulgo: Jacob Adriaenszoon Matham; Harlemi 15 Octobris anno 1571 natus; ibidem 20 Ianuarii anno 1631 mortuus) saeculi aurei chalcographus et delineationis peritus artifex Nederlandicus fuit.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Scalptorum Ioannis, Theodori et Hadriani pater[1], Henrici Goltzii discipulus privignusque fuit: anno enim 1579 Iacobi matrem in matrimonium duxit eiusque tironem cepit[2]. Antea de 1593 usque ad 1597 in Italia[1], praecipue in Venetiis Romaque residens[3], et postea in urbe nativa de 1598 usque ad 1631 laboravit[1]. Anno 1600 Harlemi Sancti Lucae Societatis comes factus est[4]. Anno 1601 in Praga a rege Rudolphi II ad imagines aeri incidendas privilegium obtinuit[4]. Mariam de Poelenburgh, chalcographi Simonis Poelenburgh sororem[2], in matrimonium duxit[1].
Maxime religiosa argumenta, pietatis tabulas etiam ferens, ruris facies[1] et effigies, peculiariter eius aequalium aeri incisas[3], creavit. A Henrico Goltzio, a cuius delineationibus atque picturis tot chalcographias fecit et cuius pingendi rationem adstricte transcripsit[2], eius opera adducta sunt[1].
Artifex fertilissimus, cum ab auctorum Italicorum operibus (ex eius vel Goltzii delineationibus)[3], tum a Petri Pauli Rubens de 1611-1615 et Petri Aertsen operibus[2], tot chalcographias fecit[2][3]. Goltzii scholae chalcographis Rubens usus est quia penicilli eius effectus vere suffecerunt effigiare[5]. Praeterea in coloris cinereis opera Rubens vel eius adiutores ad hoc paraverunt[5].
Iohannes Everardi f. van Bronckhorst, Petrus Soutman, Ioannes van de Veldius[1] (1613)[2] et filius Hadrianus Matham discipuli fuerunt[1].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Nundinae, chalcographia a Petro Aertsen pictura, , 240 x 320 mm, 1603[6]
- Samson et Delila, chalcographia aeri incisa a Petro Paulo Rubens, , 380 x 440 mm, 1613, Rockox House, Antverpiae[5]
- Apollo, chalcographia, 33,97 x 22,54 cm, 1591 fere, Los Angeles County Museum of Art, Angelopoli
- Mars et Venus, chalcographia, 28,1 x 19,53 cm, 1590 fere, Los Angeles County Museum of Art, Angelopoli [7]
- Iohannes Sems effigies, chalcographia a Martinis Faber pictura, 1623[8]
- Fides, Spes et Caritas, chalcographia, 1590 fere, Los Angeles County Museum of Art, Angelopoli[9]
- Federici Henrici Auriaci effigies, chalcographia, 1602[10]
- Neptunus, calamus cum atramento nigro, cinereo et fusco, 46,5 x 36 cm, 1626, Staatliches Museum, Suerino[11]
- Diana, seriei Dei et Nymphae chalcographia, 30,16 x 18,73 cm, 1607-1610, Los Angeles County Museum of Art, Angelopoli[12]
- Invidia, seriei Vitiorum chalcographia, 21,43 x 14,29 cm, 1587, Los Angeles County Museum of Art, Angelopoli[13]
- Minervae et Mercurii foedus, chalcographia, 29,85 x 20,64 cm, 1588, Los Angeles County Museum of Art, Angelopoli[14]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 The Web Gallery of Art
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 Enciclopedia online Treccani
- ↑ 4.0 4.1 Dutch Art: An Encyclopedia
- ↑ 5.0 5.1 5.2 The Web Gallery of Art - Sansone e Dalila
- ↑ Nundinae - The Web Gallery of Art
- ↑ Mars et Venus - Communia
- ↑ Iohannes Sems effigies - Communia
- ↑ Fides, Spes et Caritas - Commumia
- ↑ Federici Henrici Auriaci effigies - Communia
- ↑ Neptunus - Communia
- ↑ Diana - Communia
- ↑ L'invidia - Communia
- ↑ Minervae et Mercurii foedus - Communia]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Emil Kren; Daniel Marx (2014). "MATHAM, Jacob". The Web Gallery of Art
- G. I. Hoogewerff (2014). "MATHAM". Enciclopedie on line - Treccani.it
- "Jacob Matham". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- Sheila D. Muller (2011). Routledge. ed. Dutch Art: An Encyclopedia. Novo Eboraco. p. 239. ISBN ISBN 0-8153-0065-4
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Matham spectant. |