Jump to content

Hydrodictyon

E Vicipaedia
Hydrodictyon sp. in Iaponia inventum (imago microscopica).

Classis : Chlorophyceae 
Ordo : Sphaeropleales 
Familia : Hydrodictyaceae 
Genus : Hydrodictyon 
 
Roth (nom. cons.)  

Hydrodictyon (Graece ὕδωρ 'aqua' δίκτυον 'rete') est genus algarum classis Chlorophycearum, in aquis dulcibus viventium.

Hydrodictyon thallos habet, in quibus cellulae elongatae filamenta connata, ergo quasi reticulum e pentagonis hexagonisve compositum efformant. Singulae cellulae, ad 1 cm longae, multos nucleos, sed unum tantum chloroplastum possident.[1] Thallus usque ad 20 cm communiter crescit, rarius vero longitudinem 1 m excedere potest.[2]

Hydrodictyon. a: Fragmentum coloniae. b: Rete novum intra cellulam veterem. c: Gameti. d, e: Coniugatio gametorum.

Hydrodictyon communiter reproductionis modum asexualem exhibet, rarius autem sexualem.[3]

Reproductio asexualis in divisione cytoplasmatis in milia zoosporarum binis flagellis praeditarum consistit, quae zoosporae primo columnam in medio cellulae formant, deinde ad parietem cellularem consistunt, postremo, pariete evanescente, reticulum novum vetere maius efformant.

Reproductio vero sexualis in gametis flagellatis emittendis consistit, quae post coniugationem zygotum efformant. Quod zygotum post meiosin quattuor sporas producit, e quibus unaquaque structuram polyhedron dictam efformat, intra quam zoosporae gignuntur, rete novum in fine constituentes.[4]

Distributio geographica

[recensere | fontem recensere]

In aquis quietis vel fluentibus Europae et Americae septentrionalis vivit,[5][1][6] sed et in Asia et Africa Septentrionali commune esse dicitur, in Australia vero rarum.[2]

Hydrodictyon reticulatum, Monachii inventum, in manu hominis.

Nomenclatura

[recensere | fontem recensere]

Nomen generis huius ab Alberto Guilielmo Rothio[7] creatum est.[8][9] Species autem typica generis est Conferva reticulata L. [≡ Hydrodictyon reticulatum (L.) Bory],[10] quam e fluviis Europae Carolus Linnaeus nominavit,[11] ad descriptionem et figuram Ioannis Iacobi Dillenii anno 1741 publici iuris factam se referens.[12]

  1. 1.0 1.1 Prescott, G.W. (1961) Algae of the western Great Lakes area. Dubuque (Iova): Wm. C. Brown Company Publishers. ISBN 0-697-04552-8 LCCN 61-18674.
  2. 2.0 2.1 Wells, Rohan D.S., Hall, J.A., Clayton, J.S., Champion, P.D., Payne, G.W. & Hofstra, D.E. (1999) The Rise and Fall of Water Net (Hydrodictyon reticulatum) in New Zealand. Journal of Aquatic Plant Management, 37: 49–55.
  3. Davis, B. M. (1901) The Origin of Sex in Plants. Popular Science Monthly 60 (11).
  4. McReynolds, Ioannes S. (1961) Growth Determination in Hydrodictyon. Bulletin of the Torrey Botanical Club, 88 (6): 397–403. [Textus apud JSTOR]
  5. Kützing, Fredericus Traugott (1849) Species algarum. Lipsiae: F. A. Brockhaus.
  6. Volodina Alexandra & Gerb Marica (2013) Findings of water net Hydrodictyon reticulatum (Hydrodictyaceae, Chlorophyta) in the Curonian Lagoon. Botanica Lithuanica, 19 (1): 72–74. [Textus apud ResearchGate]
  7. Nomen suum Latine ita scripsit in Tentamine florae Germanicae (1788).
  8. Roth, Albertus Guilielmus (1797) Bemerkungen über das Studium der cryptogamischen Wassergewächse. Hannoverae: Gebr. Hahn.
  9. Hydrodictyon Roth 1797 [Algaebase, in interreti]
  10. Hydrodictyon reticulatum (Linnaeus) Bory 1824 [Algaebase, in interreti]
  11. Linnaeus, Carlous (1753). Species plantarum, exhibentes plantas rite cognitas, ad genera relatas, cum differentiis specificis, nominibus trivialibus, synonymis selectis, locis natalibus, secundum systema sexuale digestas. Vol. 2 (Holmiae: Impensis Laurentii Salvii).
  12. Dillenius, Joannes Jacobus (1742) Historia muscorum in qua circiter sexcentae species veteres et novae ad sua genera relatae describuntur et iconibus genuinis illustrantur: cum appendice et indice synonymorum. Oxonii : E Theatro Sheldoniano.