Horti Brühl
Horti Brühl (Theodisce: Brühler Garten) siti sunt Erfordiae inter Aggerem caballorum (Theodisce: Rosswehr) et Portam Brühl interiorem; tegunt planum metra ab 30 ad 50 longum inter circumvallationes anni 1168. Numerantur inter Erfordiae viridaria minora.
Historia
[recensere | fontem recensere]Muro exteriori confecto pomerium Brühl factum est coemeterium. Iam anno 1507 mentionem fecerunt de sepeliendis personis, quibus ecclesiastica consolatio recusata erat. Anno 1717 gubernator Moguntinus Boyneburg coemeterium in viridarium oblectamentorum redigi iussit. Annis ab 1818 ad 1871 iterum huc homines efferebant, namque hic pomerium primum publicum sepulcretum municipale creatum erat. Cui testimonium perhibent adhuc nonnulla monumenta sepulchralia quae in vallo urbano interiori reperiri possunt. Excitantissima sunt monumentum lapicidae Henrici Sahlender (qui mortem gustavit anno 1862) et loculus pulchris columnis Ionicis praeditus pro A. W. Sucro affabre paratus.. Crux gigans lapidea ad orientalem aditum memoriam praebeat de militibus qui in bellis ceciderunt.
Anno 2001 restauratum est sepulcrum quoddam anni 1853, genere neoclassico. Id designavit concepitque Fridericus Augustus Stüler, discipulus Caroli Friderici Schinkel in honorem Borussici campi marescalli Caroli von Müffling. Anno 1925 viridarium recreationis primo "Brühler Garten" appellatum est. Secundum ideas architecti naturalis Multhaupt viridarium recreationis in viridarium urbanum transformatum est. Hodierni horti publici imaginem suam etiam architecto W. Funcke Potestampio orto debent. Qui anno 1961 reformavit hortos.
Anno 2003 ampla restauratio facta et novae formae introductae sunt, quod cautionum societas "Allianz" una cum Vimarensi officina Wittig feliciter effecit. In mente erat creare res modernas respondentes antiquis radicibus. Ecce elementa nova maximi ponderis:
- xystus tiliarum cordatarum
- suggesta duo caespite tecta
- concha musicalis
- pergula
- introitus secum Viam Melanchthoni situs cum maeniano sic dicto urbano
- fragmenta historicae circumvallationis polita
- campus lusorius
- novus aditus directus ad Aggerem caballorum in ripam rivi Walkstrom
Fons
[recensere | fontem recensere]- Erfurt. Historischer Rundgang durch Parkanlagen und Gärten, edidit Stadtverwaltung Erfurt, cura Rüdiger Kirsten, 2003, p. 29-30
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Horti Brühl spectant. |