Jump to content

Hathor

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Hathor (discretiva).
Statua Hathor (Museum Luxor)
Hathor
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
O10
Translitteratio Ḥw.t-Ḥrw
Translatio "Domus Hori"

Hathōr[1] -is f., sive Athȳri[2] (Aegyptie Ḥw.t-Ḥrw, prius /ħaːwVtʰ-ˈħaːɾuw/, dein /ħatʰˈħoːɾ(ǝ)/[3]) est dea in mythologia Aegyptia cuius nomen Latine Domus Hori sonat et filia dei solis Ra est. Ab origine putabatur hanc deam imaginem Viae Lacteae fuisse. Bovem femineam (vaccam) animal sacrum huius deae habebant, quapropter cornua in capite gerebat quae solis orbem circumdabant et a Graecis Ioni[4] adsimulabatur.

  1. Etymologicum Genuinum α146: Ἀθύρ· ὁ μήν· καὶ τὴν Ἀφροδίτην Αἰγύπτιοι καλοῦσιν Ἀθώρ· καὶ μῆνά γε τὸν τρίτον ἐπώνυμον ταύτης πεποιήκασι. "Athyr: mensis, et Venerem Aegyptii vocant Athor: et mensem quidem tritum eponymum eiusdem fecerunt."
  2. Plutarchi De Iside et Osiride 374b: τὸν μὲν οὖν Ὧρον εἰώθασι καὶ Μὶν προσαγορεύειν, ὅπερ ἐστὶν ὁρώμενον· αἰσθητὸν γὰρ καὶ ὁρατὸν ὁ κόσμος. ἡ δ’ Ἶσις ἔστιν ὅτε καὶ Μοὺθ καὶ πάλιν Ἄθυρι καὶ Μεθύερ προσαγορεύεται· σημαίνουσι δὲ τῷ μὲν πρώτῳ τῶν ὀνομάτων μητέρα, τῷ δὲ δευτέρῳ οἶκον Ὥρου κόσμιον, ὡς καὶ Πλάτων χώραν γενέσεως καὶ δεξαμενήν, τὸ δὲ τρίτον σύνθετόν ἐστιν ἔκ τε τοῦ πλήρους καὶ τοῦ αἰτίου· πλήρης γάρ ἐστιν ἡ ὕλη τοῦ κόσμου καὶ τῷ ἀγαθῷ καὶ καθαρῷ καὶ κεκοσμημένῳ σύνεστιν. "Horum quidem igitur solent et Min appellare, quod est visum: sensibile enim et visibile mundus. Isis autem est(?) aliquando et Muth et rursum Athyri et Methyer appellatur: significant autem primo quidem nominum matrem, secundo autem domum Hori mundanum, ut et Plato locum generationis et recipientem, trito autem componendum est ex et pleno et causa: plena enim est materies mundi et bono et puro et mundato."
  3. /t/ illa ex archaismo sacro retento. Confer e contrario Ḥw.t-Wr.t "Avaris", aut Ḥw.t-Kɜ-Pth, templum Memphiticum a quo nomen Latinum Aegypti deducitur. In ambobus littera t silet.
  4. Herodotus, Euterpia 41

Nexus interni

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!