Hōm Yašt
Hōm Yašt (titulus Avestane praefixus, scilicet "Hymnus Haomae") est carmen, seu potius series frustorum poëticorum, quae utilitatem bonitatemque commemorat potionis sacrae Zoroastrianorum, nomine Haoma vel Hōm; quae potio fere eadem erat atque illa, nomine soma, in religione Hinduica secundum textus Vedicos consumpta et celebrata. Textus in collectaneo Yasna comprehenditur sub capitula 9, 10, 11.
Mythus prima parte narratur: Zoroastrem, ab Haoma visitatum dum sacrum focum curavit, postulavisse quos homines a principio Haomam ad usum mundanum paraverint, quibusque beneficiis remuneratos fuisse: enumerari ergo primum Vivaham, cui concessus est filius Yima pastor splendidus, dator immortalitatis pecudibus populisque, irrigationis plantis amnibusque, imputrescibilitatis ciborum; secundum Athvyam, cui filius fuerit Thraetona draconis Dahākae necator; tertium Thritam, cui parti erunt Urvaxšaya iudex et Kerešāspa pugnator; quartum Pourušaspam cui filius datus erit Zoroaster ipse.
Preces deinde Zoroastris narrantur ad "Haomam flavam" allocutae ut illuminationem, salutem, longaevitatem, satisfactionem, victoriam concederet perceptionemque rapidissimam furis, occisoris, fustigatoris, lupi.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones et versiones
- K. Barr, interpr., Avesta (Hauniae, 1954) pp. 103-18
- J. Darmesteter, interpr., Le Zend-Avesta I. Lutetiae, 1892
- B. N. Dhabhar, ed., Pahlavi Yasna and Visperad (Bombayae, 1949) pp. 55-80
- K. F. Geldner, ed., Avesta I (Stutgardiae, 1896) pp. 38-57
- Judith Josephson, The Pahlavi translation technique as illustrated by Hōm Yašt (Acta universitatis Upsaliensis: Studia Iranica Upsaliensis, 2). Upsalae, 1997
- H. Lommel, interpr., Die Yäšt’s des Awesta (Gottingae, 1927) pp. 187-195
- W. W. Malandra, An Introduction to Ancient Iranian Religion (Minneapoli, 1983) pp. 151-158
- F. Wolff, interpr., Avesta. Argentorati, 1910
- Eruditio
- E. Benveniste, "Les classes sociales dans la tradition avestique" in Jpurnal asiatique vol. 221 (1932) pp. 117-134
- M. Boyce, A History of Zoroastrianism vol. 1 (Lugduni Batavorum, 1975) pp. 156-162
- W. W. Malandra, "Hōm Yašt" in Encyclopaedia Iranica Online (2004) Inter fontes nostros
- B. Schlerath, Avesta-Wörterbuch, Vorarbeiten II (Wiesbaden, 1968) pp. 148-149
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Versio Anglica L. H. Mills (vide Yasna 9.1–11.11)
- Textus et versio M. Scarborough Yasna 9