Hötorgsskraporna
Appearance
Hötorgsskraporna (fere 'caeliscalpia Faenifori') vel Hötorgshusen ('domus Faenifori'),[1] sunt quinque aedificia turrita in Norrmalm, quae est pars Holmiae. Quae aedificia, quae interdum "De fem trumpetstötarna" (fere 'quina bucina') urbane vocantur, 72 m alta sunt et 19 contignationes habent.
Primae adumbrationes aedificiorum iam anno 1946 prolatae suntr, sed primum aedificium construi coeptum est anno 1955, et perfectum est anno 1960, atque cetera deinceps. Aedificia suum cuique architectum proprium habuerunt.
Multos annos clarum signum DUX in primi aeddificii fastigio positum erat. Tempore suo erat maximum signum neon in Europa, quod quidem anno 1994 amotum est.
Indicia aedificiorum
[recensere | fontem recensere]Aedificium | Architectus | Aedificator[2] | Perfectum[3] | Inauguratum |
---|---|---|---|---|
Aedificium I | David Helldén | Stockholms stads fastighetskontor | 1955-1960 | 1960 |
Aedificium II | Andreas Tengbom | Fastighets AB Tornet et Stockholms Sparbank | 1957-1960 | 1962 |
Aedificium III | Sveno Markelius | Fastighets AB Hötorget | 1960-1962 | 1962 |
Aedificium IV | Laurentius Ericus Lallerstedt | Fastighets AB Hötorget | 1960-1962 | 1962 |
Aedificium V | Backström & Reinius | Samuelsson & Bonnier | 1961-1965 | 1966 |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A principio Sveavägens höghus appellata, Larsson 1977: 604.
- ↑ Byggnadsinventering in Stockholmskällan. (Suecice)
- ↑ Andersson & Bedoire 1977: 147.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Andersson, Henrik O. & Bedoire, Fredric (1977) Stockholms byggnader: en bok om arkitektur och stadsbild i Stockholm. Editio tertia. Prisma. Pagina 147. ISBN 91-518-1125-1. (Suecice)
- Larsson, Yngve (1977) Mitt liv i Stadshuset II: I tjänst hos denna stolta stad (1920-1954). Stockholms kommunalförvaltning.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Aedificium I -
Aedificium II -
Aedificium III -
Aedificium IV -
Aedificium V -
Prospectus in aedificia ex tecto Domus Esselte anno 2010.
-
Aedificia e Djurgården visa anno 2013.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hötorgsskraporna spectant. |