Granius Licinianus
Granius Licinianus fuit rerum gestarum scriptor atque antiquarius Romanus, qui secundo saeculo p.C.n. floruit. Operis eius fragmenta tantum supersunt.
Vita et opus
[recensere | fontem recensere]Usque ad finem saeculi 19 Granius Licinianus propter notiones nonnullorum auctorum notus erat. Anno quidem 1853 Londinii fragmenta Historiae Romanae eius duodecim paginis cuiusdam palimpsesti inscriptis inventa sunt, quae exemplum quinto saeculo confectum eius operis continuerunt, cui autem insequente saeculo quidam tractatus de arte grammatica Latina et deinde undecimo saeculo versio Syriaca versorum Ioanni Chrysostomi superscriptum erat. Primi editores huius operis putabant hunc auctorem idem esse ac quidam Granius Flaccus primo saeculo p.C.n. florens at hodie a plurimis secundo saeculo vixisse existimatur quod exempli gratia quadam notione templum Athenis ab imperatore Hadriano confectum praesumpsit.
Historia Granii Liciniani plus quam 36 libros continuit, nobis autem supersunt fragmenta libri 26, 28, 33, 35 et 36 (qui res inter annos 163–78 a.C.n. gestas tractaverunt) in palimpstesto supra descripto. Coepisse res Roma condita aut etiam anterius ac usque ad mortem Caesaris ducta esse videtur. Partes integre receptae de Antiocho IV, deque clade apud Arausionem contra Cimbros acceptam (105 a.C.n.) necnon de reditu Gaii Marii belloque civili cum Sulla agunt.
Granium Licinianum operibus Titi Livii nitum esse verisimile est; sunt praeterea qui eum Sallustium adhibuisse existiment. Stilus operis est tenuis et antiquioris ductus. Historiae nonnullae narratiunculae, memorabilia necnon particularia antiquarum aetatum intextae sunt. At secus ac historiae genus postulavit nullas orationes, opiniones, explicationes status rei publicae necnon flores rhetoricas operi iniecit.
Praeterea Maurus Servius Honoratus operis nominis Cenae suae mentionem facit, qui titulus descriptionem diserti colloquii more operis Auli Gellii (Noctes Atticae) indicat.