Gluon
Gluon (-onis, n.)[1] in physica particularum appellatur boson qui vim fortem mediatur. Qua vi quarca intra mesones et hadrones concluduntur et hadrones quoque in se attrahuntur.
In summa, sunt octo genera gluonum quae in experimentis inveniuntur. Gluonibus est massa nulla (quamquam certi auctores ponunt ei massa paucorum MeV esse), onus electricum nullum, et volubilitas quantica 1. Attamen, omnis gluon habet onus coloris (ruber, viridis, caeruleus aut anti-ruber, anti-viridis, anti-caeruleus), et sola novem genera gluonum obtinentur propter regulam qua colores miscentur ut color albus necessario producatur. Nonum genus solum numquam invenitur.
Chromodynamica
[recensere | fontem recensere]In theoria chromodynamica, particulae onus coloris habentes inter se aguntur gluones commutando. Cum duo quarca gluonem commutant, colores eorum mutantur gluonibus mediantis. Gluon quidam, cum quarco singulo interagit, eo colore vel anti-colore oneratur qui colorem mutatum quarci colorem compensat. Gluones cum aliis gluonibus possunt interagere, quia ipsi colorem ferunt; itaque inspectio mathematica interactionis fortis difficillima est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bruno R. Stella, Hans-Jürgen Meyer, "Y(9.46 GeV) and the gluon discovery (a critical recollection of PLUTO results)" apud arXiv
Nexus interni
Fermiones: | |
---|---|
Leptones: |
Electrones · Myones · Tauones · Neutrina |
Bosones gauge: |
Photones · Gluones · bosona W , W- et Z0 · boson Higgsianum |
Hypotheticae: | |
Particulae compositae: | |
Hadrones: | |
Baryones: | |
Mesones: |