Jump to content

Caspar (nomen)

E Vicipaedia
(Redirectum de Gaspar)

Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat.

Caspar (nomen)

Caspar, Balthasar Melchiorque dona ferentes
GenusMasculinum
OrigoSemitica
Significatio"custos thesauri"
Index praenominum
Paginae in "Caspar" ineuntes

Caspar (-is, m.), vel Casparus vel Gaspar (-is, m.), est praenomen masculinum, quod fortasse e verbo Hebraico gizbar (גִּזְבָּר, "custos thesauri") originem ducit.[1] Sic scriptores Aetatis mediaevalis nominaverunt unum ex Magis, qui Iesu puero dona obtulerunt (quia in Bibliis magi non nominantur).

  1. Behind the Name, s.v. "Jasper". (Anglice)

Nexus interni