Jump to content

Gaius Marcius Coriolanus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Coriolanus (Shakesperius).
Coriolanus a matre uxoreque exoratus. Tabula a Nicolao Poussin picta.

In traditione historica Romana[1] Gaius vel Gnaeus[2] Marcius Coriolanus (natus sexto saeculo a.C.n., mortuus quinto) fuit vir patricius Romanus egregia virtute bellica sed plebi invisus quia praestantiam patriciorum in republica vindicabat atque potestatem tribunorum plebis recusabat. Itaque mox aeterno exsilio tamquam adfectator regni a populo damnatus est et ad Volscos transmigravit. A quibus libenter receptus atque amicitia potentis viri, Attii Tulli, fretus, brevi tempore optimus dux Volsci nominis factus est et multas civitates Latinas, Romanorum socias, sive vi sive deditione voluntaria cepit. Iam ipsam Urbem obsidebat et sine dubio capturus erat nisi matris Veturiae precibus manus dedisset et obsidionem solvisset. In Vitis Parallelis historicus Graecus Plutarchus eum cum Alcibiade comparavit quia ambo viri postquam bene de civibus suis meruerunt accepta iniuria arma contra patriam ceperunt.

De origine et gente

[recensere | fontem recensere]
'Coriolanus', statua Germanici sculptoris Wilhelm Wandschneider (1903).

Multa obscura et incerta in Coriolano inveniuntur. Primo ne praenomen quidem certum traditum est : a Tito Livio et auctoribus qui excerpta e Tito Livio fecerunt (Valerius Maximus et scriptor anonymus de Viris illustribus) Gnaeus nominatur, a Dionysio Halicarnassensi et Plutarcho Gaius. Deinde quamquam ubique vir patricius esse dicitur, constat, si quidem regem mythicum Ancum Marcium exceperis, gentem Marciam plebeiam fuisse, ut quae tribunos plebis et primum dictatorem plebeium reipublicae Romanae praestiterit, nec ullus consul e gente Marcia in fastis quinti saeculi a.C.n. reperitur. Postremo plurimi eruditi moderni dubitant an re vera cognomen Coriolanum ab expugnatione oppidi Latini Coriolorum ducere potuerit, ut omnes auctores antiqui voluerunt, quia mos talium cognominum e victoriis ductorum quinto saeculo a.C.n. adhuc ignotus erat. Verisimilius putant eum sic appellatum esse quod Coriolis ortus Romam venerat, simili modo quo paucis ante annis Attius Clausus Sabinus Inregillensis cognomen accepit cum ex agro Sabino et oppido Inregillensi cum gente et clientibus Romam transmigravit. Si ita fuit, facilius intelligas cur Coriolanus, vir Latinus civitate Romana nuper donatus, numquam consulatum gesserit.

Ne de matris quidem vel uxoris nomine consentiunt scriptores antiqui : Dionysius et Livius matrem Veturiam et uxorem Volumniam nominant, Plutarchus vero matrem Volumniam et uxorem Vergiliam. Nec de patre quicquam traditum est nisi quod Plutarchus Gaium Marcium patre mortuo a matre educatum esse scripsit[3].

Coriolanus ad usum puerorum narratus

[recensere | fontem recensere]
Imago quinto decimo saeculo ligno incisa et manu colorata : Coriolanus a matre uxoreque exoratus. Iohannes Boccacius, De claris mulieribus, editio incunabula Germanice versa.

Octavo decimo saeculo abbas Lhomond fabulam Coriolani paucis verbis ad usum scholarum ita complexus est : 'C. Marcius Coriolanus gentis patriciae, a captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus est. Patre orbatus adhuc puer sub matris tutela adolevit. Sortitus erat a natura nobiles ad laudem impetus; sed quia doctrina non accessit, irae impotens, obstinataeque pervicaciae fuit. Cum prima stipendia facere coepisset adolescens, e multis proeliis quibus interfuit nunquam rediit, nisi donatus corona aliove militari praemio. In omni vitae ratione nihil aliud sibi proponebat quam ut matri placeret: cumque illa audiret filium laudari, aut corona donari videret, tum demum felicem se putabat. Ea oblectanda et colenda satiari non poterat. Illa cupiente, uxorem duxit: illius in aedibus cum uxore habitavit.

Coriolanum, post victoriam eius opera maxime partam, Posthumius consul apud milites laudavit: eum militaribus donis onerare voluit; agri centum iugera, decem captivos, totidem ornatos equos, centum boves et argenti pondus quantum sustinere potuisset, offerebat. Coriolanus vero nihil ex his omnibus accepit, praeter unius hospitis captivi salutem et equum. Consul factus[4], gravi annona advectum e Sicilia frumentum magno pretio, dandum populo curavit, ut plebs agros, non seditiones coleret. Qua de causa damnatus ad Volscos concessit, eosque adversus Romanos concitavit. Imperator a Volscis factus, ad quartum ab urbe lapidem castra posuit, et agrum Romanum est populatus.

Missi sunt Roma ad Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsum retulerunt; iterum deinde missi, ne in castra quidem recepti sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velati ad eum iverunt supplices, nec magis animum eius flexerunt: stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. Tum Veturia Coriolani mater, et Volumnia uxor duos parvos filios secum trahens, castra hostium petierunt. Ubi matrem aspexit Coriolanus: "O patria inquit, vicisti iram meam admotis matris meae precibus, cui tuam in me iniuriam condono." Complexus inde suos castra movit, et exercitum ex agro Romano abduxit. Coriolanus postea a Volscis, ut proditor, occisus dicitur.'

Quod si rationem temporum Varronianam observare volueris, capti Corioli ad annum 493 a.C.n., quo plebs in Montem Sacrum secessionem fecit, Marcius damnatus ad annum 491 (Marco Minucio II Aulo Sempronio cos.), Roma obsessa ad annum 488 (Spurio Nautio Sexto Furio cos.) referre licet.

Coriolanus in litteris et artibus

[recensere | fontem recensere]
Editio princeps Coriolani Francici poetae Gaspard Abeille.

Temporibus modernis plurimae fuerunt fabulae scaenicae vel lyricae res gestas Coriolani varie retractantes : praeclarissima et praestantissima opera sunt tragoedia Coriolanus Gulielmi Shakesperii (1607), qui narrationem Plutarchi fideliter sequebatur, et prooemium symphonicum a Ludovico van Beethoven compositum (1807).

Inter auctores tragoediarum 'Coriolanus' inscriptarum memorari possunt Francici poetae Alexander Hardy (1607)[5], Urbanus Chevreau (1638)[6], Gaspard Abeille (1676)[7] et Jean-François de La Harpe (1784)[8], Scoticus James Thomson (1748)[9] et Austriacus Henricus Iosephus von Collin (1804)[10] cuius tragoediae Beethoven praeclarum prooemium suum composuit. Ne Hispanum quidem omittamus Francisco Sanchez Barbero vel Catalanum Victor Balaguer.

Anno 1966 Guntherus Grass in dramate suo "Die Plebejer proben den Aufstand" (Plebeii seditionem temptant) poetam Bertoldum Brecht in scenam produxit, qui, 17 Iunii 1953 cum actoribus quaestiones et temptationes de Coriolano Shakespearii exercens, precibus plebeiorum verorum, eo ipso tempore Berolini seditionem temptantium, obsecutus non esset, immo hac re ut fonte inspirationis suae theatralis abuti maluisset.

Inter musicos qui fabulas lyricas ad hoc argumentum composuere memorari possunt Italiani Francesco Cavalli (1669), Carlo Francesco Pollaro lo (1698), Antonio Caldara (1717), Attilio Ariosti (1723) et Vincenzo Lavigno (1806), Germanici Daniel Gottlieb Treu (1725) et Karl Heinrich Graun (1750).

E pictoribus qui Coriolanum a mulieribus exoratum pinxere notissimi sunt Nicolaus Poussin (1652) et Gaspare Landi.

Coriolano: eroe senza patria est pellicula "peplum" Italiana Georgii Ferroni (1964), qua histrio Gordon Scott partes Coriolani agebat. Pellicula Radulphi Fiennes Coriolanus (2011) fabulam in vicesimum primum saeculum transferebat.

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
  1. Fabula Coriolani iam apud Fabium Pictorem legebatur (Titus Livius II,40)
  2. Sic Titus Livius
  3. Cap. I
  4. Hic errat Lhomond dum de viris illustribus, compilationem postremae antiquitatis sine ulla auctoritate, sequitur. Etenim inter omnes historicos antiquos constat Gaium Marcium consulem numquam fuisse atque cum petiit repulsam tulisse (Dio Cassius frg. 37, Plut. XVIII,3, Dion. Hal. VII,21). Titus Livius ne de petitione quidem loquitur. Nec nomen Coriolani in Fastis Capitolinis legitur.
  5. Textus ; Commentarius
  6. Prima editio
  7. Textus
  8. Textus
  9. Textus
  10. Textus


Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.