Jump to content

Gaius Fundanius C.f. Fundulus

E Vicipaedia

Gaius Fundanius C.f. Fundulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 243 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Fundulus homo novus tribunus plebis Publium Claudium Pulchrum, consulem anni 249 propter proelium navale contra Poenos apud Drepanum perditum perduellionis accusavit. Claudius damnatus est. Anno 246 aedilis Claudiam sororem Claudii Pulchri accusavit, quod plebi despiceret[1]. Anno 243 una cum Gaio Sulpicio C.f. Galo consul electus est atque inter Primum Bellum Punicum feliciter in Sicilia contra Hamilcarem Barcam pugnavit[2].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Titus Livius Periochae XIX
  2. Diodorus Siculus, XXIV 9, 2-3


Antecessores:
Aulus Manlius T.f. Torquatus Atticus et Gaius Sempronius Ti.f. Blaesus II
Consul
243 a.C.n.
cum
Gaio Sulpicio C.f. Galo
Successores:
Gaius Lutatius C.f. Catulus et Aulus Postumius A.f. Albinus