Gaius Claudius Ap.f. Pulcher
Gaius Claudius Ap.f. Pulcher (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Appius Claudius P.f. Pulcher erat, qui anno 212 a.C.n. consul Romanus fuit. Fratres eius Appius Claudius Ap.f. Pulcher anno 185 a.C.n. et Publius Claudius Ap.f. Pulcher anno 184 a.C.n. consulatum gesserunt.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Claudius Pulcher ab anno 195 a.C.n. ad mortem augur erat[1], anno 180 praetor peregrinus electus est et quaestiones contra veneficos habuit[2]. Anno 177 una cum Tiberio Sempronio P.f. Graccho consul fuit et expeditionem antecessoris consulis Auli Manlii Vulsonis in Histria suscepit, caput Histriae Nesactium expugnavit[3] atque deinde proconsul Ligures apud flumen Scultennam vicit ac de eis triumphavit[4]. Anno 171 tribunus militum consulis Publii Licinii C.f. Crassi in bello contra Persem regem Macedoniae fuit[5]. Anno 169 - etiam una cum Tiberio Sempronio Graccho - censor electus est atque acriter contra equitum ordinem egit. Itaque a tribuno plebis Publio Rutilio perduellionis accusabatur, sed, quod collega Gracchus apud plebem acceptus pro Claudio nitebatur, absolutus est[6]. Anno 167, postquam Perses rex victus est, Xvir Macedoniae reformandae electus est, sed eodem anno mortuus est[7].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Claudius 300). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band III,2, Stuttgart 1899, Sp. 2855–2856.
- "Carolus-Ludovicus Ehlers" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 11–C. Pulcher, C..
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXXIII 44,3
- ↑ Titus Livius, op.cit. XL 37,4; 42,5
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLI 10,5–11,9
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLI 12,7-10; 13,6–8
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLII 49,8
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLIII 16,1–16
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLV 17,2; 31,9; 44,3; Polybius, Historiae XXX 13,8
Antecessores: Marcus Iunius M.f. Brutus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso |
Consul 177 a.C.n. cum Tiberio Sempronio P.f. Graccho |
Successores: Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus et Quintus Petillius Spurinus |