Gaius Avidius Nigrinus
Gaius Avidius Nigrinus (natus saeculo 1, mortuus anno 118) senator Romanus fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Patris Avidii Negrini, qui Domitiano regnante legatus Augusti pro praetore Achaeae erat, oppidum patrium Faventia fuit. Avunculus eius Tiberius Avidius Quietus annis 97 - 100 legatus Britanniae fuit. Frater Titus Avidius Quietus consul suffectus anni 93 erat. Ipse Gaius quandam Plautiam duxit, e qua Avidiam Plautiam uxorem habuit, uxorem Lucii Aelii Caesaris.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Fuit verisimile tribunus plebis anno 105 et consul suffectus anno 110. Fuit praeterea legatus Augusti pro praetore in Achaea (ubi Lucius Flavius Arrianus eum adiuvavisse censetur),[1] deinde annis 114 - 116 legatus Daciae. Sunt, qui rettulerunt, Hadrianum imperatorem eum successorem destinavisse. Anno 118 iussu senatus cum aliis senatoribus necatus est[2].