Jump to content

Gades

E Vicipaedia
Wikidata Gades
Res apud Vicidata repertae:
Gades: insigne
Gades: insigne
Civitas: Hispania
Locus: 36°32′6″N 6°17′51″W
Numerus incolarum: 111 811
Zona horaria: UTC 1, UTC 2
Situs interretialis
Nomen officiale: Cádiz

Gestio

Praefectus: José María González Santos
Procuratio superior: Provincia Gaditana

Geographia

Superficies: 12 100 000 metrum quadratum
Territoria finitima: San Fernando

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Brestia, Tingis, Vera Crux, Angelopolis, Monsteles, Bonaeropolis, Havana, Medway, Urbs Montis Videi, Urbs Sancti Ioannis de Portu Divite, Urbs Sanctorum, Cisneropolis, Indio, Byblus, A Coruña, Septa, Huelva, Palmae Canariae, Sancta Crux Nivariae, Torrevieja, Carthago Indiarum, Santa Fe de Antioquia, Guaduas, Ambalema, Mariquita, Bogota, Baltimora, Kobe, Mexicopolis, Urbs Fluminensis, Callao

Tabula aut despectus

Gades: situs
Gades: situs
Geographica Gadium tabula, anno 1888 depicta.

Gades[1] (-ium f. pl.[2] ; Hispanice Cádiz ; Punice גדר Gādīr, Gaddīr[3] ; Graece τὰ Γάδειρα ; Arabice Qadiz) sunt urbs et portus in Hispania meridio-occidentali et caput unius ex octo provinciis quae communitatem autonomam Vandalitiae constituunt. Sententia urbis est "Hercules fundator Gadium dominatorque."

Traditur urbs a Phoenicibus saeculo duodecimo a.C.n. condita esse, at usque adhuc archaeologi nihil a tempore ante saeculum nonum invenerunt. Nihilominus fertur urbs esse antiquissima Europae habitatio continua exstans. Secundum fabulas Graecas, Hercules, Geryone interfecto, Gades condidit, et certus est Hercules Tyrius ibi cultum adesse. Saeculo sexto a.C.n., urbem Poeni, saeculo tertio, Romani tenuebant.

Imperio Romano corrupto, Gades factae sunt oppidum minoris momenti, usque ad saeculum quintum decimum; anno autem 1495, Christophorus Columbus secundam navigationem a Gadibus profectus est.

Franciscus Drakus Eques classem quandam Hispanicam in portu Gaditano Aprili mense 1587 sustulit. Bello inter Anglicos et Hispanicos gesto, Robertus Blake praefectus classis Angliae Gades a parte marina ab anno 1655 usque ad annum 1657 obsidebat.

Saeculo duodevicensimo, Gades urbem Hispalem superaverunt, in quo ad commercium Americanum attineret.

Theatrum Romanum

[recensere | fontem recensere]
Despectus in Gades.
Theatrum Romanum
Ecclesia cathedralis gadicensis

Nonnullis horreis veteribus igni anno 1980 destructis, reliquia theatri Romani in vico urbano El Pópulo appellato inventa sunt. Incendium corium fabricationis patefecit quod fundamenta aedificiorum medii aevi videbatur; haec fundamenta vicissim supra saxa antiquiora aedificata erant, calces more Romano caesas. Cava accurata theatrum Romanum magna ex parte intactum in lucem protulerunt.

Theatrum, iussu Lucii Cornelii Balbi minoris primo saeculo a.C.n. constructum, est orbis terrarum secundum a maximo theatrum Romanum, paululum minus solum theatro Pompeiorum, ad meridiem Romae sito. Cicero, in Epistulis ad Familiares, de usu Balbi pro ipsius propagandis scripsit.

Incolae noti

[recensere | fontem recensere]
  1. Livius 24.49.5; 32.2.5.
  2. Plin. Nat. 2.168; 4.120.
  3. Confer Pl. H. N.: "appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua saepe significante."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gades spectant.
  • Gades (Hispanice)