Gabriela Adameșteanu
Gabriela Adameșteanu (nata die 2 Aprilis 1942 in Târgu Ocna) scriptrix, interpres atque diurnaria Dacoromanica est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Gabriela Adameșteanu in Târgu Ocna nata est et iuvenis in Piteşti vivebat. Ab anno 1960 apud Universitatem Bucarestensem litteris Dacoromanicis studebat atque probationem de Marcello Proust composuit. Anno 1975 primam mythistoria sub titulo "Drumul egal al fiecărei zile" scripsit. Inter dictaturam Nicolai Ceauşescu et opera Guidonis de Maupassant atque Hectoris Bianciotti in lingua Dacoromanicam transtulit. Numquam cum vigilibus clandestinis collaboravit neque autem communistis resistebat. Postquam regimen communistarum abolitum est, annis 1991 - 2005 diurnum "22" edidit et deinde ad annum 2015 "Bucurestiul Cultural". Praeterea praeses sectionis Dacoromanicae organizationis scriptorum PEN. Adameșteanu marito nupsit atque filium habet.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1975 "Drumul egal al fiecărei zile" (mythistoria, Latine: "Via eadem omnibus diebus")
- 1983 "Dimineață pierdută" (mythistoria, Latine: "Tempus matutinum perditum")
- 2003 "Întâlnirea" (mythistoria, Latine: "Occursus")
- 2010 "Provizorat" (mythistoria, Latine: "Status temporalis")
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gabrielam Adameșteanu spectant. |